« 3 ama » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 211b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMA3
3. AMA, est etiam mensura vinaria. Charta Anselmi Abbatis Laurisham. apud Hubertum
Leodiensem de Palatinorum Comitum orig. :
Persolvere autem debent Curtarii 4. Amas vini, et 20. malter siliginis.Anselmus Leod. cap. 88 :
Si pignoris loco vini poneret Amam.Liber Eccl. Leod. apud Chapeavillum :
Commemoratio D. Notgeri Episc. nostri, pro quo habemus Amam vini de Frangeis, et 12. modios speltæ.Vide Joan. Hocsemium in Henrico Episcopo Leod. cap. 3. in Adolfo cap. 15. Probat. Hist. Limburg. pag. 29. etc.
Hama, Majus dolium vinarium, in Hist. Trevirensi pag. 221 :
Triginta Hamas præparat, in quibus singulis singulos milites electos... collocat, etc.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1227. in Chartul.
2. Flandr. ex Cam. Comput Insul. : Duodecim caratas vini apud villam nostram Arnhem persolvemus ; quælibet etiam carrata sex Amas continebit.Gall. Ayme. Pax inter clerum et cives Leod. inita ann. 1287. tom. 2. Hist. Leod. pag. 398 :
Ils pourront prendre huit deniers Liégeois à l'Ayme, et nient plus, dedans la cité de Liége. Amaige,Jus, quod pro qualibet Ama, seu dolio perforato exigebatur. Reditus comitat. Namurc. ann. 1289. ex Reg. sign. :
Le papier aux aysselles,in Cam. Comput. Insul. fol. 79. v° :
Encor a li cuens a Namur... les Amaiges, c'est asavoir... de chascune broke de cherveise, iij. deniers.
◊ Apud Latinos, Ama est vas aquarium restinguendis
incendiis, de quo Juvenalis Sat. 14. vers 305. et Plin. lib. 10. Epist. 42. Contra
Holstenius in Notis ad Passionem SS. Perpetuæ et Felicitatis, ait, amas apud hos
Scriptores fuisse falces grandiores, seu ferramenta recurva, longissimis
contis suffixa, qualia incendii compescendi aut extinguendi causa passim apud nos
conspiciuntur : unde lex 12. D. de Instruct. leg. (lib. 33. tit. 7. fr. 12 § 18 et 21)
amas et harpagones conjungit. Lib. 1. tit. 15. fr. 3. § 3 :
Præfectum vigilum per totam noctem vigilare debere... cum dolabris et Hamis,ubi vulgo legitur armis. Forcellino in voce Hama est, uti Græcum Ἄμη, vas quo aquam hauriebant, Dirksenius vero, Manual. Font. jur. Holstenii sententiam sequitur.