![[]](img/image.png)
HAMA, Mensura vinaria, aliorumque liquidorum. Charta Adelberti Mogunt. Archiepisc. ann.
1139. tom. 2. Rerum Mogunt. pag. 584 :
Ut ... dimidiam ipsius terre vini Hamam persolverent, sicque residuum sine aliqua exactione in pace possiderent.Chron. Bonæ-Spei pag. 390 :
Donant in eleemosynam Hamam vini rubelli reditus annui super tres partes vineti, juxta buxetum in parochia, etc.Et pag. 396 :
Duas Hamas vini, etc.Instrum. ann. 1522. apud Miræum tom. 2. Diplom. Belgic. pag. 1050 :
Ac etiam pro quoque capite habere quatuor Hamas cerevisiæ, ex qua poterunt sumere tertiam partem cerevisiæVide Ama 3. et infra, Hamelicus.bonæ, ac duas alias parvæ.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1047. tom. 1.
Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 384. col. 1 : Et quia novem mansionalia, quæ et curtilia vocitantur, hæreditarie dicuntur possidere, decretum est ut... Hamam vini, quæ dicitur Pippini,.... persolvant.