![[]](img/image.png)
AMBASCIA, Legatio, injunctum munus, negotii peragendi ac conficiendi alicui demandatum
munus. Lex Burgund. Addit. 1. tit. 17 :
ut plurimum : cujusmodi sunt, qui negotiis alienis implicantur. Dantes :
Quicumque asinum alienum extra domini voluntatem præsumpserit aut per unum diem aut duos, in Ambascia sua.Pactus Legis Salicæ tit. 1. § 3 :
Si in dominica Ambascia fuerit occupatus.Alia Editio habet Ambaxia. Pithœana :
Si in jussione Regis fuerit occupatus.Ex quibus liquet, Ambasciam, idem sonare quod Jussio, munus scilicet alicui demandatum, nostris Commission. Nec scio, an aliter accipi debeat in Pœnitentiali S. Columbani :
Qui præsumit facere Ambasciam, non permittente eo, qui præest, libera et effrenata processione, absque necessitate, 50. plagis inhibeatur.Id est, qui ex patria egredi, vel peregre proficisci præsumit. Nam ita Ambascia sumitur in Lege Burgund. nempe pro itinere in Legatione obeunda. Vocem hanc inde retinuere Itali, quam pro anxietate ac fastidio usurpant ; forte quod qui ambasciam suscipiunt obeundam, morosi sint et anxii
![[]](img/image.png)
Et alio loco :Et pero lievo su, vinci l'Ambascia,Con l'animo, che vince ogni bataglia.
Vocabuli etymon varie varii accersunt ; plurimi a Gallica voce Ambactus, Germ. super. Ambacht, ita ut Ambascia proprie sit officium et ministerium quodcunque, nobile et ignobile, et Ambasciare, Ambachten, ministrare. . Vide supra Ambactus, Diezii Grammat. vol. 1. pag. 24. et Raynouardi Lex. Rom. pag. 69. vol. 1.Non ti meravigliar, ch' io n' abbia Ambascia.