« Ambre » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 219a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMBRE
AMBRE, Idem quod Ambar, vel succinum et electrum, Gall. Ambre. In hoc autem
distinguuntur ambar et succinum, quod ambar bituminis genus sit in littus maris ejectum,
quod aeri expositum durescit, odorem spirat suavem, et sit cinerei coloris : succinum vero
succus sit arboris induratus, flavus et nullum diffundens odorem. Bernardus Thesaurarius
de acquisitione Terræ Sanctæ apud Murat. tom. 7. col. 838 :
Receptæ autem sunt ad utilitatem Reipublicæ pro majori parte Ægypti deliciæ in auro et argento, et pomis, perlis, Ambre, filis aureis, et filacteriis variis.Rymer. tom. 8. pag. 428. col. 1 :
Unum par Pater noster de Ambre.Id est, sacrorum globulorum series quam Gallice vulgo dicimus Chapelet. Hujusmodi vero series sæpissime fiunt ex electro : quare per Ambre hic significari puto succinum vel electrum. Vide Ambrum.
P. , 1766.
◊ Hæc sic emendanda ex D.
Falconet : In hoc autem distinguuntur ambar et succinum, quod ambar bituminis
genus sit oceani Orientalis proprium, cinerei aut nigri coloris, in littus maris ejectum,
quod aeri expositum durescit, et odorem spirat suavem : succinum vero sit aliud bitumen
lapidescens, flavum aut album, ex tritu vel ab igne fragrans, quod in sinu Codano
reperitur ; refoditur etiam in quibusdam locis Mediterraneis.