«
2 amicare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 223b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMICARE2
2. AMICARE, Amicum reddere, quempiam sibi conciliare. Papias :
Amicari, ab Amico
dicitur, et amicitia et amicabilis, vel amicalis, id est, amicitiæ aptus.
Wil.
Brito. lib. 1 : Philippid. :
Sic Regem nostrum sibi Rex cœlestis Amicat.
Conradus Uspergensis in Henrico III :
Legimus... quod fictis omnino
benéficiis Alexius Imperator tantos sibimet heroas Amicaverit.
Utitur præter
Statium et aliquot e veteribus, Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 7.
Amicare
alicui
, apud Joan. de Janua, et in Historia Cortusiorum lib. 1. cap. 9. M. Justinus
Lippiensis in Lipifiorio pag. 131 :
Hic canit, auditum dulcedine vocis Amicans.
Et pag. 136 :
Ægros, captivos, nudos, hostes, et egenos
Visitat, absolvit, vestit, Amicat, alit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stat. antiq. Canon. regul.
apud Duell. tom. 1. Miscell. pag. 91 :
Sed non jungaris, vel amices te furioso.
Ubi Glossæ :
Amico, as, activum verbum est, et tamen Amicor, amicaris,
etiam verbum deponens est in usu frequentissimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ammicere, Eadem, ut videtur, notione. Epistola Conradi ad P. de Calabria apud Marten. tom.
2. Collect. Amplis. col. 1313. E :
Sed si sumta de perspicacis hujus novæ tripudiis
materia jocundandi plausus tuos, quos justo credimus exinde titulo possidere, vel quorum
in te titulum redimit bona fides, caute scribis Ammicuisse juvenibus,
placuisti.