« 2 amicare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 223b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMICARE2
2. AMICARE, Amicum reddere, quempiam sibi conciliare. Papias :
Amicari, ab Amico dicitur, et amicitia et amicabilis, vel amicalis, id est, amicitiæ aptus.Wil. Brito. lib. 1 : Philippid. :
Conradus Uspergensis in Henrico III :Sic Regem nostrum sibi Rex cœlestis Amicat.
Legimus... quod fictis omnino benéficiis Alexius Imperator tantos sibimet heroas Amicaverit.Utitur præter Statium et aliquot e veteribus, Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 7.
Amicare alicui, apud Joan. de Janua, et in Historia Cortusiorum lib. 1. cap. 9. M. Justinus Lippiensis in Lipifiorio pag. 131 :
Et pag. 136 :Hic canit, auditum dulcedine vocis Amicans.
Ægros, captivos, nudos, hostes, et egenosVisitat, absolvit, vestit, Amicat, alit.
P. , 1766.
◊ Stat. antiq. Canon. regul.
apud Duell. tom. 1. Miscell. pag. 91 : Ubi Glossæ :Sed non jungaris, vel amices te furioso.
Amico, as, activum verbum est, et tamen Amicor, amicaris, etiam verbum deponens est in usu frequentissimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ammicere, Eadem, ut videtur, notione. Epistola Conradi ad P. de Calabria apud Marten. tom.
2. Collect. Amplis. col. 1313. E : Sed si sumta de perspicacis hujus novæ tripudiis materia jocundandi plausus tuos, quos justo credimus exinde titulo possidere, vel quorum in te titulum redimit bona fides, caute scribis Ammicuisse juvenibus, placuisti.