« »
 
[]« Amicitia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMICITIA
AMICITIA. Tenere in amicitiam prædium quodvis dicebatur, qui ultro, et ex mera benevolentia sibi concessum, et ad libitum tradentis utendum profitebatur. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 73 :
Illam, (manufirmam) tenebit de D. Abbate, aut in fevum, aut in amicitiam, ita ut recognoscat, se nihil juris in ea habere, nisi quantum ei a nobis concessum est ad tempus, etc.
Occurrit etiam in Tabulario Majoris-Monasterii. Vetus Charta apud Hondium in Metropoli Salisburgensi part. 2. pag. 570 :
Prætaxatam itaque decimationem idem Ortolfus in manum D. Henrici Præpositi resignavit ; quam ipse ad tempus vitæ suæ, non jure beneficii, sed jure Amicitiæ Præposito accepit.
Vide Drudaria,
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1122. ex Chartul. Miciac. :
Beatrix, annuente filio suo Alberico nec non et filia sua Agnete,... ad opus Miciacensium fratrum per candelabrum deauratum in manu nostra (ecclesiam S. Sigismundi) primo dereliquit ; postea vero Constantia, cognomine Curtalupa, pro remedio animæ mariti sui Stephani filii Berardi, de quibus supradictus Herveus per conjugem suam, ad quam res ipsa pertinere videbatur, eamdem ecclesiam in Amicitia tenuerat, ad opus supradictorum fratrum per custellum... in manu nostra, de cujus feodo erat, perpetuo habendam dereliquit.
Amicitia, Amica, seu amicabilis compositio. Leges Ethelredi Regis apud Venetyngum § 17 :
Et ubi Thaynus habet duas optiones Amicitiæ vel lagæ, (i. purgationis), et Amicitiam elegerit, stet hoc ita firmum sicut et ipsum judicium.
In Anglos. cap. 30 : Lufe oððe lage. Formula Borealibus non incognita, lof eller legho in Lege Sudmann. lib. Construct. cap. 16. 17. 20. In codice antiqu. Islandorum log oc lof sunt leges et privilegia. In legibus Henr. I. est per justitiam Amicitiæ vel lagæ. Adde Leges [] Henrici I. Reg. Angl. cap. 54. Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 397. Vide Haltausii Gloss. Germ. in voc. Freundschaft et Gutlichkeit.
Amicitia, Titulus compellatorius, in Epist. 71. ex Sugerianis.
Amicitia, seu communia Jurata, cujus vi oppidi incolæ amicitiam sibi invicem sacramento firmabant. Ita porro Communiam Ariensem in Atrebatibus appellabant, ut Amicos, quos alii Juratos. Ejus Chartam descripsit D. Lucas Acherius tom. 11. Spicilegii pag. 351. ubi hæc habentur art. 1 :
Omnes ad Amicitiam pertinentes villæ, per fidem et sacramentum firmarunt, quod unus subveniret alteri tanquam fratri suo in utili et honesto.
§ 14 :
Præfectus Amicitiæ ; Amicus contumeliatus, etc. Respector Amicitiæ Insulensis,
in Charta ann. 1238. in Probat. Hist. Guinensis pag. 515. qui Rewart, seu Major urbis.
P. Carpentier, 1766.
Amisté, eadem notione, in Charta ann. 1243. ex Chartul. sign. Decanus S. Petri Insul. ch. 105 :
Nos B. rewars del Amisté de Lisle, eskevin et tous li communs, etc.
Nam pro Gall. Amitié, Amisté dixerunt, ut et Itali Amista, pro Amicitia. Vita J. C. MS. ubi de Joan. Bapt. :
Quant ot xv. ans en son aage,
Si s'en entra en un boscage,
Iluec soufri mainte doulour,
Pour l'amisté nostre Seignour.