« »
 
[]« 2 amparamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 231c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMPARAMENTUM2
2. AMPARAMENTUM, Amparamentus, Usurpatio, quidquid injuste occupatur, etiam titulo protectionis. Charta ann. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 457 :
Quod quidem pignus habeatis atque possideatis jure pignoris in vita Guillelmæ comitissæ uxoris meæ tamdiu donec Amparamentum vel omnes Amparamentos, quotiescumque facti fuerint, semper in integrum visi sunt restituti et emendati.
Alia ann. 1146. ibid. col. 513 :
Donec totum Amparamentum vel omnia Amparamenta, quotiescumque facta fuerint, in integrum vobis sint restituta.
Vide in Ampare 1. et infra Amparator.