« Amfora » (par L. , 1883–1887), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 223a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMFORA
AMFORA. Amphora. .
Dicta quod hinc et inde levetur. Recipit enim liquoris pedem quadratum, frumenti modios Italicos tres. Sic Papias MS. Bituric. In Glossar. nostro San-German. ex Isidoro legitur :
Amphora... recipit autem vini vel aquæ pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres.Budæus lib. 5. de asse ait :
Ego Amphoram unam ternos modios capere dico, et duodequinquaginta sextarios.Et aliquanto post :
Tranquillus vini Amphoram, id est, octo congios duodequinquaginta sextarios, uno convivio ab homine uno haustos dixit.Hæc ad amplitudinem amphoræ designandam dicta sint. Nomen enim ipsum quod spectat, a Latinis usurpatum fuisse nemo nescit : Græcum tamen esse volunt ex ἀμφὶ et φέρω derivatum, quod duabus ansis ornatum utrinque ferri posset. Vide Ambra 2.
Amphora, Barilieulx.