« »
 
[]« Anaboladium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 236b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANABOLADIUM
ANABOLADIUM, Isidoro lib. 19. cap. 25. est
Amictorium lineum feminarum, quo humeri operiuntur, quod Græci et Latini Sindonem vocant
. Addit Ugutio : circa renes alligatum stricte, latitudine diffusum, omne genus continens colorum. Gloss. Sax. Ælfrici : Anaboladium, vel sindo : linen heafodes wrigels. i. lineum tegumentum, quod caput tegit. Ex Græco ἀναϐάλλεσθαι, quod est Indui, amiciri. Apud Esaiam cap. 3. Mutatoria et pallia. Symmachus transtulit ἀναϐόλαια, id est, ornamenta vestium muliebrium, quibus humeri et pectora proteguntur, ut est apud Hieronymum. Vide Anabala et Anabata.