« »
 
ANALEGIUM, ANALOGIUM 1, ANALOGIUM 2, ANALOGIUM 3, ANALOGIUM 4.
[]« Analegium » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALEGIUM
ANALEGIUM. Ut Analogium. Dief.
[]« 1 analogium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALOGIUM1
1. ANALOGIUM. Balbus in Catholico :
Analogium ab ἄνω, sursum, et Legium, pulpitum : unde Analogium. quia ibi supra legitur.
Idem : Pulpetum a publico dicitur, Analogium, Lectrum, Legitorium, quia ibi publice legunt, ut possint conspici a populo. Est igitur Balbo Analogium idem, quod Ambo. Consentit Papias : Analogium dicitur, quod sermo inde prædicetur. Et Ugutio : Analogium, ab λόγος, quod est sermo : quia ibi supra sermocinamur. Ita etiam usurpatur in veteri Expositione Missæ. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 6 :
Analogiumdicitur, quod in eo verbum Dei legatur et annuntietur
. Alcuinus lib. de Divin. Offic. et Remigius Autissiod. lib. de Celebrat. Missæ :
Defertur Evangelium ad Analogium præcedentibus cereis.
Reinerus in Hist. Translationis SS. Euticetis et Acutii Martyrum apud Caracciolum :
Penes autem psallentium Deo agminum sedem, quibusdam lapideis cocleis Lector scandens, argenteo per gyrum Antistitis studio ambiri secernit Analogio.
Ratpertus de Casib. S. Galli cap. 9 :
Tumbam S. Galli cum reliquis altaribus, et Analogio atque Confessione ita innovari... fecit.
Eckehardus Jun. cap. 1 :
Infantulis per ordinem lectitantibus, et Analogio descendentibus.
Adde Vitam Caroli Abbat. Villariensis num. 4. Gilbertum in Miracul. S. Amandi num. 1. etc. Joan. de Janua habet Anolegium, et Analogium. Willelmus Thorn. in Chron. sub. ann. 1240 : Anologium, a Græc. ἄνω. Analogium, ein predigstole. Vocab. lat. germ. ann. 1477. Adel.
[]« 2 analogium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALOGIUM2
2. ANALOGIUM, interdum etiam sumitur pro pluteo portatili, aut inferiore, cujusmodi in templis nostris utimur, ubi Evangelium et Epistolarum liber ponuntur et leguntur : unde Pulpitum manuale videtur appellari in veteribus Glossis : quod ad manum sit, et manu, quo opus est, feratur. Chronicon Francicum tom. 4. Hist. Franc. pag. 96 :
Analogium Hispanico metallo fieri fecit fusoria arte compactum, cui præeminet deaurata Aquila sparsis alis.
Monachus Pegaviensis ann. 1109 :
Velamen optimum, quod Analogio summis in festis superponitur, in quo Evangelium recitari solet.
Acta Murensis Monasterii pag. 29 :
Linteum Analogio subter Evangelium ponendum in festivis diebus.
Gregor. Turonens. lib. 1. de Mirac. cap. 94 :
Analogius in quo, libro supraposito, cantatur aut legitur.
Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 12 :
Intrat Diaconus alba et stola indutus, et textum Evangelii portans, quem præcedunt unus Ostiarius ecclesiæ cum Analogio, in quo legatur.
Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti cap. 1 :
Lector ante Analogium pariter orans, usquedum qui ordinem tenet, oratione facta se erigat.
Et infra :
Secretarii discooperiant omnia altaria, et parent duo Analogia, unum quod in Capitulo est, alterum in Monasterio. Analogium nocturnale,
in quo nocturni leguntur apud Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 1.
Analogium Evangelicum
, ibidem. Utuntur præterea hac notione Cæsarius lib. 8. cap. 37. Will. Thorn. ann. 1240. S. Benedict. in Reg. cap. 9. [] Stephan. Eduensis Episcop. lib. de Sacrament. altar. cap. 4. 12.
[]« 3 analogium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALOGIUM3
3. ANALOGIUM, pro Martyrologio, seu Necrologio, videtur etiam sumi apud laudatum Udalricum in Consuetud. Clun. lib. 3. cap. 10. quod est de Præcentore :
Ipse supervenientes breves Fratrum defunctorum accipit, et in Analogio notat.
Forte quod Martyrologium semper in analogio esse soleat, ex quo promuntur, quæ ad diei anniversaria seu obitus peragenda sunt.
P. Carpentier, 1766.
Twingeri vocabul. Germ. Lat. :
Berfrit, Analogium seu commonitorium.
Et Lat. Germ. ejusd. : Commonitorium, Lettener. Glossæ vett. : Analogium, lectorîum.
[]« 4 analogium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 238c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANALOGIUM4
4. ANALOGIUM, Ædificiolum supra Sanctorum corpora constructum, quod teste Mabillonio in Actis SS. Benedict. sæc. 6. part. 1. pag. 516. etiamnum visitur in antiquo cœmeterio seu horto retro majorem Ecclesiam S. Vitoni Virdunensis. Vita S. Richarii Abb. pag. 522. in Actis laudatis :
Post multum denique tempus Analogium supra eadem fabricavit sepulcra, ut deambulantium ab eis arcerentur vestigia.