«
2 anathema » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 239b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANATHEMA2
2. ANATHEMA, quid sit apud veteres, quave notione etiam posteriores vocem hanc usurparint, hic
non omnino disquiram, cum rem hanc copiose tractarint Baronius ann. 57. num. 169.
Albaspinæus lib. 2. Observat. cap. 4. Petavius in Miscellan. exercitat. ad Julianum cap.
13. 14. 15. 16. Salmasius ad Solinum, Joan. Filesacus ad Vincentium Lirinensem,
Lindenbrogius, et alii. Id tantum lubet adnotare,
Anathema, propria notione, apud
Scriptores Ecclesiasticos significare inflictam ab Episcopo vel Concilio
excommunicationem, non tamen quamvis
ἀϰοινωνησίαν, sed
eam, quæ cum execratione et maledicto decernitur. Nam non omnes qui a fidelium communione,
et ab Ecclesiæ ingressu abstinere propter delictum jubentur, uti sunt, quos Pœnitentes
vocant, anathemate damnari dicuntur : sed ii, qui omni præterea precum consortio ac
publica
mentione, convictu, colloquio, salutatione fidelium privantur. Unde
in Capitulis Caroli C. tit. 6. § 56. In villa Sparnaco, ann. 846. præcipitur, ut non temere
Anathema, imponatur,
nisi unde canonica docet auctoritas quia Anathema æternæ
mortis est damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine et illi qui aliter non
potuerit corrigi.
Vide Hincmarum Opusc. 55.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathematio, Proprie excommunicationis seu anathematis comminatio, Gall.
Excommunication
comminatoire. Epist. Belegrini Abb. Novaliciensis ad Joannem
xiii. ann.
965. apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 759 :
Deinde supplices exoramus
munificentiam vestræ ditionis, quatenus ex parte vestri et per vestros legatos talem
illi transmittatis Comiti Anathemationem, quod si amplius contra voluntatem Cœnobitarum
tenuerit prædia ipsius loci, condemnatus et Anathematizatus permaneat.
P. Carpentier, 1766.
Anathematisatio, Anathematis promulgatio. Processus ann. 1448. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem
pag. 274. col. 2 :
Incurrere non verendo pœnas et censuras dicti nostri processus,
et alias censuras et Anathematisationes, quas singulis annis die Jovis sancta, Papa cum
tota sua curia protulit et fulminavit, contra omnes et quascumque personas, impedientes
litteras et processus apostolicos.
Vide
Anathema.
Anathematizare, Anathemate percutere, excommunicare,
ἀναθεματίζειν. Nicolaus I, PP. Epist. 7 :
Rodaldus dudum Episcopus, nunc
autem depositus et excommunicatus de cætero cum Anathematizato Photio, etc.
Utuntur Facundus Hermianensis et alii Scriptores passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anacematizare, Eadem notione Epist. Orig. Prioris S. Saturnini in Sardinia ad Richardum Abb. S.
Victoris et Card. :
Scitis vos, carissime pater, quod D. Papa Anacematizavit
judicem Torquitorem (i e. judicem Turris in Sardinia)
et cunctam regionem
suam.
Et in fine Epist. :
Archiepiscopus Pisanus Sardiniæ Primas, omnes
Archiepiscopi et episcopi in Synodo clamabant una voce : Anacematiza,
Anacematiza.
Anathemare,
Anathematus, Glossar. Lat. MS. Reg. :
Anathemo,
Excommunico.
Aliud. :
Abominatus, abjectus, dimissus, Anathematus.
Ugutio :
Anathema Maranatha, i. e. perditio in adventu Domini. Maranatha enim
adventus dicitur.
Observat Salmasius ad Tertull. de Pallio in MSS. Commonitorii
S. Augustini ad Faustum,
Anathemare bis legi, pro
Anathematizare. Utitur
idem Faustus Regiensis pag. 18. 19. etc. edit. 1586. ut et Concilium Toletan. I. adversus
Prlscillian., Epist. sub nomine Jesu Christi, scripta sub Carolo M. edita a V. Cl. Steph.
Baluzio, etc.
Anathemabilis, Anathemate feriendus, vel dignus. Arnobius Sicciensis junior in Psalm. 110 :
Ut Anathemabilis Manichæus somniatus est. Anathemabilis Arrius,
apud
Auctorem Prædestinati pag. 167.
Anathemabilis liber, pag. 186.
Anathematicus, Eadem notione. Synodus Beneventana ann. 1059 :
Et quia erat Anathematicus,
ab omni altaris ministerio depositus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathematus, Anathemate percussus, Gall.
Anathématisé, Excommunié. Charta Traditionis
Bertradæ pro Monasterio Prumiensi ann. 722. apud Marten.
tom. 1. Ampliss. Collect. col. 23 :
Ad nihilum deveniant tanquam
Anathematus in radium solis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathimatus, Eadem notione. Testam. Ermentrudis, apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 465 :
A limenebus Ecclesiarum efficeatur extraneus, et insuper ante tribunal Christi
Anathimatus permaneat.