« 2 anathema » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 239b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANATHEMA2
2. ANATHEMA, quid sit apud veteres, quave notione etiam posteriores vocem hanc usurparint, hic
non omnino disquiram, cum rem hanc copiose tractarint Baronius ann. 57. num. 169.
Albaspinæus lib. 2. Observat. cap. 4. Petavius in Miscellan. exercitat. ad Julianum cap.
13. 14. 15. 16. Salmasius ad Solinum, Joan. Filesacus ad Vincentium Lirinensem,
Lindenbrogius, et alii. Id tantum lubet adnotare, Anathema, propria notione, apud
Scriptores Ecclesiasticos significare inflictam ab Episcopo vel Concilio
excommunicationem, non tamen quamvis ἀϰοινωνησίαν, sed
eam, quæ cum execratione et maledicto decernitur. Nam non omnes qui a fidelium communione,
et ab Ecclesiæ ingressu abstinere propter delictum jubentur, uti sunt, quos Pœnitentes
vocant, anathemate damnari dicuntur : sed ii, qui omni præterea precum consortio ac
publica mentione, convictu, colloquio, salutatione fidelium privantur. Unde
in Capitulis Caroli C. tit. 6. § 56. In villa Sparnaco, ann. 846. præcipitur, ut non temere
Anathema, imponatur,
nisi unde canonica docet auctoritas quia Anathema æternæ mortis est damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine et illi qui aliter non potuerit corrigi.Vide Hincmarum Opusc. 55.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathematio, Proprie excommunicationis seu anathematis comminatio, Gall. Excommunication
comminatoire. Epist. Belegrini Abb. Novaliciensis ad Joannem xiii. ann.
965. apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 759 : Deinde supplices exoramus munificentiam vestræ ditionis, quatenus ex parte vestri et per vestros legatos talem illi transmittatis Comiti Anathemationem, quod si amplius contra voluntatem Cœnobitarum tenuerit prædia ipsius loci, condemnatus et Anathematizatus permaneat.
P. , 1766.
Anathematisatio, Anathematis promulgatio. Processus ann. 1448. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem
pag. 274. col. 2 : Incurrere non verendo pœnas et censuras dicti nostri processus, et alias censuras et Anathematisationes, quas singulis annis die Jovis sancta, Papa cum tota sua curia protulit et fulminavit, contra omnes et quascumque personas, impedientes litteras et processus apostolicos.Vide Anathema.
Anathematizare, Anathemate percutere, excommunicare, ἀναθεματίζειν. Nicolaus I, PP. Epist. 7 :
Rodaldus dudum Episcopus, nunc autem depositus et excommunicatus de cætero cum Anathematizato Photio, etc.Utuntur Facundus Hermianensis et alii Scriptores passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anacematizare, Eadem notione Epist. Orig. Prioris S. Saturnini in Sardinia ad Richardum Abb. S.
Victoris et Card. : Scitis vos, carissime pater, quod D. Papa Anacematizavit judicem TorquitoremEt in fine Epist. :(i e. judicem Turris in Sardinia)et cunctam regionem suam.
Archiepiscopus Pisanus Sardiniæ Primas, omnes Archiepiscopi et episcopi in Synodo clamabant una voce : Anacematiza, Anacematiza.
Anathematizare Capellam, in Charta ann. 894. quæ scilicet contra nutum Episcopi erecta fuerat. Locum habes
in V. Nolarium.
Anathemare, Anathematus, Glossar. Lat. MS. Reg. :
Anathemo, Excommunico.Aliud. :
Abominatus, abjectus, dimissus, Anathematus.Ugutio :
Anathema Maranatha, i. e. perditio in adventu Domini. Maranatha enim adventus dicitur.Observat Salmasius ad Tertull. de Pallio in MSS. Commonitorii S. Augustini ad Faustum, Anathemare bis legi, pro Anathematizare. Utitur idem Faustus Regiensis pag. 18. 19. etc. edit. 1586. ut et Concilium Toletan. I. adversus Prlscillian., Epist. sub nomine Jesu Christi, scripta sub Carolo M. edita a V. Cl. Steph. Baluzio, etc.
Anathemabilis, Anathemate feriendus, vel dignus. Arnobius Sicciensis junior in Psalm. 110 :
Ut Anathemabilis Manichæus somniatus est. Anathemabilis Arrius,apud Auctorem Prædestinati pag. 167. Anathemabilis liber, pag. 186.
Anathematicus, Eadem notione. Synodus Beneventana ann. 1059 :
Et quia erat Anathematicus, ab omni altaris ministerio depositus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathematus, Anathemate percussus, Gall. Anathématisé, Excommunié. Charta Traditionis
Bertradæ pro Monasterio Prumiensi ann. 722. apud Marten.
tom. 1. Ampliss. Collect. col. 23 : Ad nihilum deveniant tanquam Anathematus in radium solis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Anathimatus, Eadem notione. Testam. Ermentrudis, apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 465 :
A limenebus Ecclesiarum efficeatur extraneus, et insuper ante tribunal Christi Anathimatus permaneat.