« »
 
[]« 1 anca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCA1
1. ANCA, Ancha, Ancus, Coxendix, ex Italico Anca, et Gallico Anche. Anca, in Processu de Vita et Miracul. S. Thomæ Aquin. n. 64. Jacobus Stephanescus Cardinal. libro 2. de Coronatione Bonifacii VIII. PP. cap. 11 :
..... Pars aurea pubes
Infremit, alipedum nudari vestibus Ancas,
Purpureasque dolet fronti decedere vittas.
Ancha. Mamotrectus ad 41. Job :
Torax, i. lorica et anterior pars trunci vel corporis a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus Ancham.
Constantinus African. lib. 2. cap. 8 :
Ossa pedum medici in tria dividunt. Sunt etiam coxarum, sunt etiam Ancharum, sunt et crurum atque pedum. Ancharum ossa ante et retro superius cum ani ligantur ossibus, cujus unaquæque pars in tria dividitur ossa. Os medium atque superius proprie Ancha vocatur, quæ ligatur cum ani ossibus concavitatem suam intrantibus ; hæc proprie Ancha vocatur, pixis vero ejus concavitas.
Adde lib. 4. cap. 17. lib. 5. cap. 14. 17. et lib. 2. Pantech. cap. 10. Occurrit præterea apud Fridericum II. Imp. lib. 1. de Venatione cap. 27. 33. 36. etc. Mundinum in Anatomia, in Actis B. Thomasi Camaldul. et apud Petrum de Crescentiis lib. 9. de Agricult. cap. 7. et alibi non semel.
Hanca, in Statutis antiquis Canonicorum S. Quintini in Viromanduis.
Ancus. Joannes Episc. Signensis in Vita S. Berardi Episc. Marsorum :
Affer quatuor panes, affer Ancum porci, vinum defæcatum affer, etc.
Ubi Legendum, ancam. Germanis vox Anke olim quemlibet articulum ossium denotabat. Sic Alsatis hodiernis Anke idem est ac cervix, et Germani inferiores talum vocant Ænkel. Vide Wachter. et Frisch. voc. Anke. Adel.