« 2 anca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 240c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCA2
2. ANCA, Idem quod Auca. Anser femina. Ordinatio Vicariæ de
Acleia ann. 1343. apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 455 :
Item omnes decimas personales in dictis villis provenientes de quæstu eorum qui de mercatura sua vivunt : et prout supra dictum de Brehull cum decima Ancarum et ovorum. In Aclee et Adyngrave decimam lactis, porcellorum, Ancarum et ovorum.Rymer. tom. 10. pag. 27. col. 1 :
Scias quod assignavimus te ad capones, Ancas, gallinas, pullos, etc.Chronicon Wormat. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 173 :
Judæus quidam cum sartorem advocasset Christianum ; cum Judæus non observaret, et Ancam pinguem ibi stantem haberet, sartor clam Ancæ cum filo posteriora clausit et ad opus suum rediit. Elapso igitur tempore, cum Anca opus suum facere cuperet, nec posset, cepit tamquam insana mirabiliter aliis se percutere et gannire graviter.Vide Auca.