![[]](img/image.png)
ANCIA, f. ab Ansa, Gall. Anse. Sic dicuntur Annuli seu uncini ferrei,
quibus pontem suum e naviculis factum illigant Arelatenses. Conventio inter Arelatenses et
dominum Barralum ann. 1245. e MS. cod. Musæi D. Brunet, fol. 79 :
Retento quod in solo Trencatalhiarum et muris possint esse Ancas ad pontem ligandum et ad funes pontis ligandos.Vide Ancea et Antia.