« »
 
[]« Ancilla ancillarum dei » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 243a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCILLA3
ANCILLA Ancillarum Dei, Titulus, quem, cæteris omissis, Aldegardis sibi asserit, in Chartul. Celsinian. ch. 82 :
Notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesiæ curam administrantibus,... necnon et terræ cunctis inclitis, quia ego Aldegardis Ancilla ancillarum Dei humillima, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ancillæ, Monetæ loco habitæ sunt et computatæ, apud Hibernenses præsertim : quibus in mulctis 4. Ancillæ v. g. idem est ac 4. ancillarum pretium. Fragmentum Canonum Synodorum Hibernensium apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 6. B :
Sanguis Episcopi vel excelsi Principis vel scribæ, quæ ad terram effunditur, si collirio indiguerit, eum qui effuderit sapientes crucifigi judicant, vel vij. Ancillas reddat... Et pro ejus livoris vel vulneris admiratione in conventu, vel in qualibet multitudine usque ad tertium annum, aut eo amplius, si non indulgeat, pretium Ancillæ is qui commisit reddat. Si vero sanguis Episcopi ad terram non perveniat, nec collyrio indigeat, manus percutientis abscindatur, aut dimidium viij. Ancillarum reddat, si de industria : si autem non de industria, pretium Ancillæ tribuat. Qui vero Episcopum sine effusione sanguinis percusserit, vel commotaverit, dimidium vij. Ancillarum pretium reddat... Sanguis Presbyteri qui ad terram effunditur donec collyrium suffert, manus interfectoris abscindatur, vel dimidium vij. Ancillarum reddat, si de industria ; si autem non de industria, Ancillæ pretio sanetur. Si ad terram non perveniat, percussor Ancillam reddat ; si in specie ejus, tertiam partem de argento retribuat. Percussio ejus Ancillæ pretio restituatur, motatio ejus, ut prædiximus, sanetur. Patricius dicit : Omnis qui ausus fuerit ea quæ sunt Regis, vel Episcopi, aut Scribæ furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens despicere, vij. Ancillarum pretium reddat, aut vij. annis pœniteat cum Episcopo vel scriba.
Et col. 13. D :
Si quis in rixa manum vel oculum pedemque hominis maculaverit, Ancillam sive servum redditurum cognoscat.