« 2 ancilla » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 242c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCILLA2
2. ANCILLA, Mulier serva, apud Plautum et alios non semel. Aimoinus lib. 3. de Miracul. S.
Benedicti cap. 20 :
Siquidem eam sanaverit, habet ipsam Ancillam in sempiternum.Vetus Charta apud Joan. Roberti in Vita S. Huberti pag. 292 :
Me cum mea tota sobole tradidi per liberam manum beatæ Gertrudi in Ancillam... tradidi autem me sub hac lege indissolubili, ut tam ipsa, quam tota progenies mea et posteritas, 16. Kal. April. singulis annis pro capitali censu ad capitale Virginis altare unum denarium persolvamus, pro mortua manu tantumdem. Ancele,in Charta vernacula ann. 1221. apud Duchesnium in Prob. Hist. Guinensis pag. 240. In Cod. MS. Irminonis Abbatis San-German. fol. 61. col. 2 (** ap. Guerard. pag. 121) :
Iste sunt Ancille : Frotlina, Alda, Ansegundis, Framberta. Iste pascunt pastas et faciunt drappos, si lanificium eis datur.
Ancilla Regia aut Ecclesiastica, in Lege Ripuar. tit. 58. § 9. 14. quæ ad Regem, aut ad Ecclesiam pertinet. Adde
Leg. Wisig. lib. 3. tit. 2. § 3. et Legem Salic. tit. 27.
Ancilla Palatii, in Legib. Luithprandi Regis Longob. tit. 19. § 1. tit. 21. § 3. et in Lege
Longob. lib. 2. tit. 9. § 3. Liuthpr.
24. (4, 6), ubi respicit edictum Rothar. cap. 222, qui in curtem regem ducere et
inter pensiles ancillas constituere jussit. eadem quæ
Ancilla Geneciaria, vel de genecio, id est, Ἐϰ γυναιϰείου,
et muliebri famulatu, in Lege Alam. tit. 80. Vide Gynæceum.
Ancilla Vestiaria, in Lege Alaman. tit. 80. § 1. ea forte quæ libera est, sed stipendio famulatum
impendit, præestque rei vestiariæ, vel vestibus conficiendis.
Ancilla Gentilis, opponitur Ancillæ Dei, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 69. § 3,
Liuthpr. 94. (6,
41) in Lege vero Longobardorum lib. 1. tit. 31. § 2. Roth. 194.
Ancillæ Romanæ. Unde conficitur, gentilem ancillam eam esse, quæ origine
barbara est. Huic opinioni favet
editor Italus ad locum Rotharis supra laudatum ; mihi videtur ancilla gentilis,
cujus dominus est gentilis i. e. e gente Longobardorum ; quod patet ex
Liuthpr. cap. 94 :
Si aliquis eam(quæ vestem religiosam induit)adulteravit... componat domino ejus sol. 40. qui anterius edictum(Roth. 194)de gentili ancilla adulterata 20. sol. continet, ut componatur. De Dei quidem ancilla justum est ut compositio duplicetur.
Ancillæ Pensiles, quæ ad pensum et fusum famulantur. Lex Longobard. lib. 2. tit. 9. § 2 Rothar. 222. Vide Ancilla palatii. :
Si servus liberam mulierem aut puellam ausus fuerit sibi conjugio sociare... tunc liceat Gastaldio Regis aut Actori, aut Sculdasio, ipsam in curtem Regis ducere, et intra Pensiles Ancillas constituere.Vide Gynæceum.
Ancillæ Dei, Monachæ, Devotæ : uti Monachi, Servi Dei appellati. Concilium romanum ann.
721 :
Si quis Monacham, quam Dei Ancillam appellamus, in conjugium duxerit, anathema sit.Zacharias PP. Epist. ad Pipinum cap. 5 :
De Monachis, id est, Ancillis Dei, etc.Gregor. M. lib. 6. Epist. 23 :
Ancillas Dei, quas vos Græca lingua Monastrias dicitis.Vide lib. 3. Epist. 9. Possidium in Vita M. Augustini cap. 26. Concilium Liptinense can. 7. Suession. ann. 744. can. 3. Gennadium de Script. Eccl. in Eutropio, etc. Vetus Epitaphium in Monasterio S. Victoris Massil. descriptum a R. P. D. Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. MS. Ordin. S. Benedicti pag. 539 :
Per hic requiesset in passe Eusebia religiosa magna Ancela Domini, etc.Vide quæ Schmidtius notavit ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem, pag. 137.
Ancillæ Dei,
Monasteriales, in Synodo a S. Bonifacio congregata can. 15.