« »
 
[]« Anculus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANCULUS
ANCULUS, Ministerialis domus Regiæ, in Glossis Isidori. Salmasius in Hist. Aug. pag. 225. ex Gr. ἄγγελος deducit. Haud immerito Gothofredus ad Cod. Theod. lib. 6. tit. 32. observat perperam ab Isidoro adjectas voces domus regiæ, Anculus enim, inquit, veteri vocabulo in genere minister est seu ὑπηρέτης. Unde et Ancilla et Ancillari. Anculus vero diminutivum Ancus esse videtur, quemadmodum Ancula ab Anca, quæ utraque vox ab Armorico Anc, angustus, minor, inferior, haud improbabiliter deducta est. Vide Cauculus, in Caucus. Germanis, præsertim inferioribus, vox Enke denotat servum juniorem et inferiorem, qui agit equos arantes, quæ vox pervetusta, et ut videtur Celtica ; radix est diminutivorum Enkel, Anculi et Ancilla. Adel.