« »
 
[]« Andelangus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 245b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANDELANGUS
ANDELANGUS, Andelago, Andilago, Andalagus, Anlagus, etc. Voces, quæ crebro occurrunt in veteribus traditionum Chartis, hac ferme semper formula :
Per festucam atque per Andelangum tradere, donare,
præsertim in Formulis Lindenbrogianis 18. 55. 57. 58. 75. 82. 127. 152. 183. Charta ann. 868. apud Malbrancum lib. 6. de Morinis cap. 29 :
Dono igitur, donatumque in perpetuum esse volo legaliter per festucam et Andelaginem rem proprietatis meæ, etc.
Tabularium Persiense apud Perardum in Burgundicis pag. 25 :
Ut sicut per instrumenta Kartarum vobis tradidi, et per quadium et Andalagum, seu per istos breves commemoratum habeo.
Et pag. 27 :
Seu per guadium et Andelagum, vel per ipsos breves vobis tradidi.
Tabularium Casauriense ann. Ludov. II. Imp. 25 :
Constat me Salego, qui fuit Gastaldio de Furcone... ex natione Francorum, propria mea bona voluntate vendidimus, tradidimus, et secundum meam Saligam legem, per festucam et Andelaginem, et per ramos arborum, tradidi tibi Ludovico Imp. Serenissimo Augusto curtem meam, etc.
In eod. Tabulario, pag. 6. post Festucam et Andelaginem additur, Et per guasonem et per Anlaggo : quæ vox Anlaggo rursum habetur pag. 125. Vetus Charta apud Chiffletium, in Luminibus Salicis cap. 6 :
Hanc scriptionem per fistucam, [] wasonem, et Andilaginem, et sponsionem supra scriptorum ramos de arboribus jure ipsius Monasterii tradedimus perpetualiter habendum et possidendum, etc.
Alia Mathildis Comitissæ ann. 1079. apud Franciscum Mariam :
Tradidit per wasonem terræ, et fistucam nodatum, seu ramo arborum, atque per cultellum et wantonem, seu Andilaginem, etc.
Rursum apud eundem :
Tradidi per wasonem terræ, et fistucum nodatu, seu ramo arborum, adque coltellum, et guantone, simulque Andilagine, etc.
Adde Gallandum lib. de Franco alodio pag. 317. 318. Mabill. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 403. n°. 22. meminit Traditionis factæ per festucam et Andelaginem, per guasonem et Andilagon, per terram et cultellum et ramos arborum et per ostium domorum. Executio testamenti ann. 842. inter probat. tom. 1. novæ Hist. Occitan. col. 76 :
Commendavit nobis eleemosinam suam per suum Andanlangum et per paginam testamenti sui.
Tabularium Patriciaci :
Nominatim relinquo, sicut jam per instrumentum chartarum, seu per guadium et Andelagum, vel per ipsos breves vobis tradidi ipsum videlicet Patriciacum locum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vandilago : Eadem notione. Donatio facta S. Sepulcro Hierosol. ann. 993. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 347 :
Pargamena manibus meis de terra levavit Petrus Notarius et judex Domini Imperatoris per wasonem testem et festucum nodatum, seu ramum arborum, atque per cultellum et wantonem seu Vandilagine.
]
Incertum hactenus manet quid proprie sit Andelanga, vel Andelaqo, in hisce formulis. Nam quod Malbrancus loco citato, crematram interpretatur, non video plane, unde id hauserit :
Soliti sunt, inquit, antiquitus in symbolum juris proprii tradere in manus possessori triticeam spicam, si quid arabile donaretur, vel Andelaginem, i. e. crematram, si domus vel habitaculum
. Quod vero crematram vocat, respexit forte ad andelam, seu sustentaculum focarium, quod vulgo Landier, dicimus : quod tamen aliud est a crematra. Utcumque sit, hæc annotatio Malbranci admodum incerta est. Spelmannus, ut solet, ad linguam Saxonicam recurrit, aitque andlang, longitudinem significare : quod et firmat Somnerus in Gloss. Saxonixo. Esto, sed nihil hæc notio ad rem facit ; nisi andlang idem valeat quod fustis, seu baculus longior : nam per fustem investituras olim fieri solitas docemus. Quod si hæc sententia vera est, inde fortean hillis nostris, seu Andouilles, inditum nomen, quod longioris baculi speciem referant, existimare, fas erit. Wendelinus Andelangum idem sonare ait, quod traditio in manus, mancipatio, ex, in handen langhen, tradere in manus ; at in formulis hæc vox quidpiam corporale sonat.
P. Carpentier, 1766.
Nihil quoad genuinum hujusce vocis sensum originemve mihi addendum occurrit quamvis Auctorum novi Tractatus diplomatici supremum quasi ex tripode judicium non ignorem, qui ex suis observationibus pronunciant non videri jam posse ullum dubitandi locum superesse, quin Andelangus, Charta fuerit in manum illius, qui possessionem adibat, tradita ab ipso donatore. Verum quisquis minus præfidens sibi rem introspexerit, quique noverit vocem Seu apud Scriptores hujus ætatis crebro pro conjunctiva et usurpari, (alioquin wanto idem esset atque Andilago, ut videre est in hac voce et a Cangio observatum ad [] vocem Aurifex) perspiciet certe Andelangum a Charta prorsus distingui, etiam in locis, qui ipsis Auctoribus fucum fecisse videntur. Quod autem ex Historia Occitana, uti peremptorium argumentum, depromunt, facile evanescit, cum ad Testamentum ex eadem Historia in Glossario laudatum confertur, ubi Andanlangum per Chartam interpretari ex ipso contextu nemo potest. Quid ergo tandem Andelangus ? Si quid proponere licet, mihi formula est verbis cum sacramento expressa, qua porrigendo festucam, aut quid simile, quod Andelangum quoque interdum vocabant, alienum quis se profitetur ab ea re quam tradit. Ander enim est alienus, et Land, terra ; quæ formula deinde, servato nomine, ad res alterius naturæ etiam translata est. Sed hæc divinando. Rem explicant, verba sunt Schilteri, chartæ antiquæ scabinales productæ a Sandæo de Effestuc. c. 2. 4. ibi
vendidit, obtulit ejusque coram nobis ore, Manibus ac festuca, prout moris est ad utilitatem Fabii integralem hæreditariam resignationem fecit.
Et in vernaculo :
Ende heeft N. t' selve goet voor opgedragen, ende nae daer op met handt halm ende mondt verthegen.
Itaque Andelago est ex Hand et lagen, legen vel langen, quod hodie vocamus Handschlag. Adel. Plura hujus vocis exempla, cujus originem et significationem ignorare profitetur vir summus, sunt in Grimmii Antiq. jur. Germ. pag. 196. et 558. Vide infra Wandiluc, et confer Reyscherum de Symbol. jur. Germ. pag. 61. not. Graffii Thesaur. Franc. vol. 1. col. 369. Haltausii Gloss. Germ. col. 809.