![[]](img/image.png)
ANDROCHIA, Androchiarium. Fleta lib. 2. cap. 87. de Caseatrice :
Androchia pudica esse debet,... et laboriosa daeriæ,... non enim permittat, quod aliquis vel aliqua in Androchiarium sibi ingrediatur aliquid ablaturus. Ejus autem officium est, vasa, officio suo competentia, per scriptum a Præposito recipere,... lac per talliam rccipere, caseum, facereque butyrum, etc.
P. , 1766.
◊ Ex his haud
improbabiliter apparet mulierem servam fuisse, quæ rei lactariæ caseisque conficiendis
famulatum impendebat ; Androchiarium vero locum, ubi casei fiebant et
asservabantur.