« Anevelle » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 248a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANEVELLE
ANEVELLE, Saxonibus, Jus exspectativæ, seu paterno muneri succedendi, Gallice
Survivance. Diploma Wilhelmi Imp. Principibus Brandeburgicis exspectativam
succedendi in Saxoniæ Ducatum largientis, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 247 :
Nos itaque memorati Ducis grato et benigno concurrente aspectu, omnia bona sua... cum omni jure quod Anevelle dicitur .... confirmamus.Et pag. 248 :
Supplicante siquidem nostro culmini dilecto Principe nostro Alberto Duce Saxoniæ, ut in omnibus bonis suis pheodalibus, quæ idem Dux a nobis et Imperio tenet, illud jus quod vulgariter dicitur Anevelle, illustribus viris-Johanni et Ottoni Marchionibus Brandenburgensibus concedere dignaremur, etc.Vide Haltausii Glossar. Germanicum in vocibus Anfall et Angefælle.