« Anfeldtyhde » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 248a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANFELDTYHDE
ANFELDTYHDE. Leges Adelstani Regis Angl. cap. 19. apud Brompt. de Purgatione per aquam
calidam :
Et si Anfeldtyhde sit, immergatur manus post lapidem, vel examen usque ad Wrisle.Ubi loci emendat juxta Saxonicum Somnerus,
Et si anfeal tihtle, uti præfert Concilium Grateleanum ann. 928. can. 8. i. si simplex accusatio fuerit. Accusationum enim erant apud Saxones duo genera, simplex scilicet et triplex. Simplicem vocarunt cum reus adjunctis sibi duobus aliis interponeret juramentum, triplicem, quoties cum aliis quinque juraret una ; nisi Presbyter foret, qui simplicem una, triplicem autem bina (ut vocant) manu absolvebant. Hæc idem Somnerus.