« 7 angariæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 249b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGARIAE4
7. ANGARIÆ, Equestris sella vel canis, quæ graviorum criminum rei in ignominiæ et dedecoris
notam, ex veteri consuetudine seu etiam lege apud Germanos et Francos recepta, gestare
cogebantur de Comitatu in proximum Comitatum. Nobiles canem, plebei sellam, humeris alias
ferebant : postmodum Magnates majoris confusionis causa sellam etiam portare compulsi
sunt. Has infamiæ notas Angarias dixere, quod nonnisi magna vi et animi dolore
deferrentur. Charta Frederici II. Imp. pro Ecclesia Tullensi inter probationes Hist. Tull.
pag. xxxiii :
Quærimonia præfati Episcopi compatientes... præfatos malefactores ad præsentiam nostram commoveri fecimus, qui venientes juxta Varkiariam per milliare unum ab urbe Angarias ferentes, veniam postulantes, usque ad pedes Arnaldi Episcopi Tullensis qui nobiscum aderat, ipsas Angarias deposuerunt et x. libras argenti pro capitalibus ablatis Arnaldo Episcopo restituerunt.Vide Sella 2. et Canis.
◊
De etymo vocis vide Wachter. in
Glossar. in voce Angariare. .