« »
 
[]« 7 angariæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 249b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGARIAE4
7. ANGARIÆ, Equestris sella vel canis, quæ graviorum criminum rei in ignominiæ et dedecoris notam, ex veteri consuetudine seu etiam lege apud Germanos et Francos recepta, gestare cogebantur de Comitatu in proximum Comitatum. Nobiles canem, plebei sellam, humeris alias ferebant : postmodum Magnates majoris confusionis causa sellam etiam portare compulsi sunt. Has infamiæ notas Angarias dixere, quod nonnisi magna vi et animi dolore deferrentur. Charta Frederici II. Imp. pro Ecclesia Tullensi inter probationes Hist. Tull. pag. xxxiii :
Quærimonia præfati Episcopi compatientes... præfatos malefactores ad præsentiam nostram commoveri fecimus, qui venientes juxta Varkiariam per milliare unum ab urbe Angarias ferentes, veniam postulantes, usque ad pedes Arnaldi Episcopi Tullensis qui nobiscum aderat, ipsas Angarias deposuerunt et x. libras argenti pro capitalibus ablatis Arnaldo Episcopo restituerunt.
Vide Sella 2. et Canis.
De etymo vocis vide Wachter. in Glossar. in voce Angariare. Adel.