« »
 
ANGELUS 1, ANGELUS 2, ANGELUS 3, ANGELUS 4, ANGELUS 5, ANGELUS 7.
[]« 1 angelus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 250b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS1
1. ANGELUS, Legatus, Nuntius, etc. [] Græc. ἄγγελος. Gloss. MS. Regium : Angelus, nuntius, gaudium. Martianus Capella lib. 2. de Genio :
Et quoniam cogitationum arcana superæ annuntiat potestati, etiam Angelus poterit nuncupari.
Ekkehardus junior de Casib. S. Galli cap. ult. : Angelus Imperii.
[]« 2 angelus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 250c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS2
2. ANGELUS, Vexillum præcipuum apud Impp. Occidentales, quod S. Michaëlis effigie insigniretur. Wittikindus lib. 1. de Gest. Saxon. :
Imperatorem in primis, medii, et ultimis versantem videntes, coramque eo Angelum, (hoc enim vocabulo effigieque signum maximum erat insignitum) acceperunt fiduciam magnamque constantiam.
Lib. 3 :
In quinta (acie) quæ erat maxima, et dicebatur Regia, ipse Princeps vallatus lectis ex multis militum millibus, alacrique juventute, coramque eo Angelus penes quem victoria, denso agmine circumseptus, etc.
Eadem habet Conradus Urspergensis pag. mihi 222. Apud Græcos Imperatores sequioris ævi, inter varia quibus in cæremoniis Palatinis et Ecclesiasticis utebantur, vexilla, primum etiam fuit, quod τοῦ Αρχιστρατήγου, seu S. Michaelis, appellabant, ut auctor est Codinus de Offic. cap. 6.
[]« 3 angelus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 250c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS3
3. ANGELUS, Titulus, quo summi Pontifices, aliique Episcopi compellari solebant. Justinianus Comes, postea Imperator, in Epistola ad Hormisdam PP.
Comperimus.... ad Angelum vestrum hinc discedentes iter arripuisse.
Infra :
Quamobrem etiam et a viris reverendissimis Episcopis,.. ab Apostolatu vestro ad nos Angelus vester destinare dignetur.
Relatio Archimandritarum Syriæ ad eumdem Hormisdam post. 22. Epistolam ejusdem Pontificis :
Quoniam Deus et doctorem, et medicum animarum constituit vos et vestrum Angelum, etc.
Ita in Synodo adversus Tragœdias Irenæi cap. 173. 302. Libellus Porphyrionis, Diaconi Alexandrini ad Leonem I. PP. in Concilio Calchedonensi Act. 3 :
Δέομαι τῆς ἡμετέρας ἀγγελιϰῆς στρατηγίας ϰατελεῆσαί με.
Angelica sedes vestra, in Epistola Episcoporum Dardaniæ ad Gelasium PP. Hinc Coangelici dicuntur summi Pontifices. Anastasius Biblioth. in Præfat. ad Synodum VII :
Domino Coangelico Joanni Pontifici summo et universali Papæ, etc.
Idem in Vitis PP. pag. 216. et alibi non semel hocce epitheto donat summos Pontifices. Concilium Romanum anno 853. dicitur actum
anno Pontificatus sanctissimi ac Coangelici et universalis quarti Papæ Leonis septimo
 : ut Concilium aliud Romanum ann. 877.
a Domino et Coangelico Papa
. Adde Annales Francor. Bertinianos ann. 868.
Sed id etiam epitheti datur interdum ipsis Episcopis. Vetus Charta apud Rubeum lib. 5. Histor. Ravennat. :
Dum resideret ibidem Honestus Coangelicus Archiepiscopus S. Ravennatis Ecclesiæ, etc.
Adde pag. 257. Apud Lambecium lib. 5. de Cæsarea Bibliotheca pag. 124. ἰσαγγέλου epitheton tribuitur Joanni Tranensi in Apulia Episcopo : quomodo apud Palladium in Historia Lausiaca cap. 43. Theodosius M. ὁ ἐν ἀγγέλοις ἀριθμούμενος dicitur. Extat Anastasii Sinaitæ Patr. Antioch.
ἀπόδειξις, ὅτι μέγα ϰαὶ ἀγγελιϰὸν τὸ Ἀρχιεραϰὸν ἀξίωμα.
His porro titulis insigniuntur summi Pontifices et Episcopi, quia in Apocalypsi Sacerdotes Angeli appellantur, et per Angelos intelliguntur : et, ut ait S. Remigius Remensis Episcopus in Epistola ad Falconem Tungrensem,
sub vocabulo Angeli traditur actionis forma Pontificiæ
. Isidorus Hispalensis in Epist. ad Massenum [] Episc. :
In Angelo Ecclesiæ Præpositum utique, id est, Sacerdotem ostendit.... Joannes Evangel. etc.
Joannes VIII. PP. Epist. 292 :
Sacra Scriptura Sacerdotes Domini aliquando Angelos nominat.
In VIII. Synodo can. ii. Episcopi dicuntur ferre τύπον τῶν ἁγίων ϰαὶ ούρανίων ἱεραρχῶν. Denique Riculfus Suessionensis Episcopus in Constitut. ann. 889. ad Presbyteros :
Ad vos enim plebium pertinet cura et solicitudo, et ex vobis pendet earum salus, utilitas, atque animarum profectus. Scriptum namque est de vobis : (Malach. 2.) Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus [requirent], quia Angelus domini exercituum est. Angelus namque Latino eloquio nuntius dicitur : et vos quidem Angelorum ministerium expletis, quando vestras plebes instruitis atque docetis.
P. Carpentier, 1766.
Et abbates ita nuncupati, ut discimus ex Charta ann. 956. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 165 :
Leone Christi famulo, religioso presbitero et monacho, et pro divina clementia Coangelico abbate ejusdem monasterii (de Sublaco).
[]« 4 angelus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 251a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS4
4. ANGELUS. Sic vulgo appellatur Salutatio Angelica quæ matutina luce, meridiana et serotina ad campanæ pulsum recitatur. Hujus institutionem, quæ primum ad pulsationem ignitegii cœpit, S. Bonaventuræ acceptam referunt nonnulli, alii vero, quod verisimilius est, Joanni XXII. PP. Concilium Senonense ann. 1347. cap. 13 :
Præcipimus, quod observetur inviolabiliter ordinatio facta per S. M. Joannem PP. XXII. de dicendo ter Ave Maria tempore seu hora ignitegii.
Statuta D. Simonis Episc. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 962 :
Præcipimus, ut ipsi faciant hora consueta pulsari campanas in Ecclesiis suis ad ignitegium, Gallice Couvrefeu, et præcipiant parochianis ad pulsationem hujusmodi dicere genibus flexis verbum salutationis ab Angelo gloriosæ Virgini Mariæ Ave Maria
 :
et ex hoc lucrantur decem dies indulgentiæ.
Verum ubi crevit pia hujusmodi institutio, auctæ pariter et indulgentiæ. Synodus Biterr. ann. 1369. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 660 :
Item, simili modo ordinatur quod de cetero in aurora diei pulsetur tribus ictibus cum batallo majoris campanæ, et quilibet audiens, cujusque status fuerit, dicat ter Pater noster et Ave Maria, et cuilibet dicenti, de Omnipotentis Dei auctoritate et nobis attributa, damus et concedimus xx. dies indulgentiæ in remissionem suorum peccaminum.
His tandem ex auctoritate summi Pontificis ccc. indulgentiarum dies accesserunt, cum a Ludovico XI. an. 1472. ut ter in die Angelus diceretur, præceptum fuisset, quod hactenus pie et religiose est observatum.
[]« 5 angelus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 251a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS5
5. ANGELUS, Nummus aureus Francicus. Vetus Regestum :
7. Febr. 1340. fiebant Angeli fini, ponderis 33. et 2. tert. 23. Aug. 134. Angeli ponderis 38. et 1. tert.
Vide infra v. Moneta.
[]« 7 angelus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 251a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGELUS7
7. ANGELUS, Piscis genus, nostris etiam Ange. Tract. MS. de Piscibus ex [] cod. reg. 6838. C. cap. 40 :
Squatinam nostri, Massilienses, Galli, Ligures Angelum vocant. a similitudine angeli picti, cum alis expansis.