« Anguillarum positio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 252b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGUILLARUM
ANGUILLARUM Positio, Jus ponendi in flumine quidquid ad capiendas anguillas necessarium est.
Charta Eustachii Flandriæ Camerarii ann. 1224. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag.
681 :
Inde est quod ego in parochia de Westende Anguillarum Positionem in Isara extra Slusam jacentem, et ad aquæ ductum mei officii pertinentem, dictæ Ecclesiæ S. Petri de Oudenburg in eleemosynam contuli.Ibidem iu Charta alterius Eustachii ann. 1261 :
Noverit universitas vestra, quod cum controversia orta esset inter me ex una parte, et Ecclesiam S. Petri ejus loci ex altera, super positionibus Anguillarum sitis sive jacentibus in officio meo de Sclipis, quas dicta Ecclesia dicebat nobilem virum Eustachium quondam Camerarium Flandriæ patruum meum ipsi Ecclesiæ in eleemosynam contulisse... Quo inspecto ego recognovi coram dicto Comite et recognosco me nihil juris habere in præfatis Positionibus Anguillarum.