« Hegira » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 180c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEGIRA
HEGIRA, Muhametanorum æra, quæ a Muhamedis pseudoprophetæ fuga initium habet. Nam cum is
ob erroris novitatem de vita periclitaretur, ex Mecha Medinam fugam arripuit. Quia vero
Muhamedes, ait Scaliger lib. 2. de Emendat. temp. pag. 136. simia Christianorum est in
multis, is principium æræ suæ eadem appellatione donavit, qua Christiani suam a
Diocletiana. Ut enim æra Diocletiani dicta est æra Martyrii, ita etiam Muhammedis
dicta est Hegira, a voce Arabica Hegirathi, seu Hegeraton, ut habet
Johan. Hesronita post Geographiam Nubiens. cap. 8. hoc est, διωγμὸς ὑπὲρ τῆς θρησϰέιας. Cujus quidem auspicatissimæ fugæ tempus incipit
in 16. Julii A. Chr. 622. feria 5.
secundum medium calculum, seu 6. secundum phasin lunæ, uti habet Ulug-Beig. lib. de Epoch. cap. 1. Muhammetani menses hujus epochæ a phasi novilunii ad phasim sequentis novilunii numerant : atque hoc intervallum nunquam 30. dies excedit, neque minus est 29. ita ut 4. menses alternatim consequentes 30. dierum sint, et tres 29. sine ullo utrimque excessu e 12. mensibus annum constituunt. Anni itaque et menses secundum eorum usum sunt lunares veri. Sed de hujus epochæ ratione plura habent idem Ulug Beigus, Scaliger lib. 7. pag. 763. Leunclavius in Pand. Turc. n. 11. Petavius de Doctr. temp. et alii Chronographi. Vide Annus.