« Antefactum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 295a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTEFACTUM
ANTEFACTUM, Antifactum. Antifatium, etc. Idem quod supra Agentiamentum. Vide ibi. Antefactum vero dici
videtur, vel quod ex anteactis pactionibus statuitur, vel quia locum non habet, nisi uno
ex contrahentibus præmortuo. Lucrum donationis nuncupatur, in Actis MSS. notarii
Senens. ad ann. 1285. ex Cod. reg. 4725. fol. 62. r° :
Omnes massaritias meas, ubicumque sunt, dictæ uxori meæ pro dotibus suis et Lucro donationis ; et quicquid plus valent ultra dotes et Antifatium relinquo dictæ uxori meæ.Charta ann. 1198. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 3. pag. 1192 :
Manifestus sum ego Symon quondam Guinithi quia per hanc cartulam Antefacti nomine et propter nuptias, dono et trado tibi Sobiliæ sponsæ meæ et filiæ Sardi, videlicet masium unum, etc. pro qua donatione ego Symon confiteor me recepisse meritum seu launelchid a supradicto patre tuo Sardo anulum aureum.Stat. civit. Genuæ lib. 5. cap. 19 :
De Antefacto. Præmortua uxore, maritus ipso facto lucretur de dotibus, quantum ipse constituisset pro Antefacto uxoris : et pariter præmortuo marito, uxor lucretur ipso facto de bonis mariti Antefactum constitutum. Quod si Antefactum non fuerit constitutum, lucrentur ad invicem quantum medietas dotium, si fuerint de libris ducentis, et ab inde infra ; si vero fuerit supra libras ducentas, Antefactum sit, et intelligatur de libris centum et non ultra. Antifactum,in Stat. Placent. lib. 3. fol. 29. r° :
Non possitOccurrit præterea Antefactum vel Antiphatum in Consuet. Neapol. ut videre est apud Matth. de Afflictis in Decis. 127. et 314. ubi Antefactum ad quartam partem bonorum mariti æstimatur. Antifatum vocatur in Leg. municipal. Pistor. lib. 2. rubr. 92 :(mulier)vivente marito, petere solutionem Antifacti vel sponsalia largitatis.
Quod nulla mulier consequatur donationem propter nuptias, vel Antifatum, si, etc.Vide etiam Augmentum dotis.