« »
 
[]« Anthypatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 298b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTHYPATUS
ANTHYPATUS. Gloss. Græc. Lat. Ἀνθύπατος, Proconsul. Ἀνθυπατεία, proconsulitas, Proconsularitas. Sed hæc veterum Proconsulum dignitatem spectant, quæ sub Imperatoribus Constantinopolitanis nudus titulus fuit, quo non modo suos aulicos, sed etiam exteros Principes ac viros illustres interdum donabant. Chronicon Casin. lib. 2. cap. 2 : A Mariano [] quoque Anthypato, Imperiali Patricio, etc. Apud Ughellum tom. 7. Italiæ sacræ pag. 393. et 394. habetur Charta Joannis Imperialis Patricii, Anthypati, Vesti et Ducis Amalphitanorum. Et tom. 8. pag. 69. alia Landulphi Anthypati, Patricii et Principis Beneventani : ubi perperam Antipatri editum.