« Antiani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 298c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIANI
ANTIANI apud Genuenses, et in aliquot Italiæ oppidis, dicti Patricii, Nobiles, qui ætate,
auctoritate et honore cæteros incolas præcellunt, atque adeo ipsi magistratus. Ἀρχιγέροντες, Primates ordinum, seu decuriæ primi, in leg. 5.
Cod. de Episcop. audient. Vide Probat. Hist. nostræ Gallo-Byzantinæ pag. 11. et Joan.
Villaneum lib. 6. cap. 51. 84.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Laurentius in
Amalthea in voce Antes Antianos non ab antiquitate, sed a voce
Antes vel ab Antæ dictos putat : sunt autem
Antes Primi Ordines, et Antæ Columnæ quadratæ utrumque ostii latus
munientes ; unde, inquit, Antiani dicti in Republica nostra Lucensi, quasi primi ordines et columnæ eam sustinentes.