« »
 
[]« Apariare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 308a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APARIARE
APARIARE, a Provinc. Apariar, Gall. Apparier, Conjugare, copulare ; unde Apariatio, conjugatio, copulatio. Charta ann. 1501. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Quod cum lites et controversiæ... suscitatæ forent... super facultatem calcandi, seu calcare faciendi eorumdem hominum blada et grana quævis,... ac adjunctionem seu Apariationem animalium ipsorum hominum ad calcandum,... quæ animalia ipsi homines prætendebant... se posse Apariare seu adjungere, et se esse in possessione et consuetudine antiqua et recenti adjungendi et Apariandi pro calcandis eorum bladis.
Vulgaris est apud Provinciales usus, ut vassalli, cum jumentis domini sui, blada sua calcare seu tritutare possint, modo eorum vigesimam partem solvant. Vide infra Appariare. []