« »
 
[]« Apertio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 310a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APERTIO1
APERTIO, Apertionis mysterium ; Ceremonia, qua Sacerdos accedentis ad Baptismum nares et aures tangit, dicens Epheta, id est, Adaperire. S. Ambrosius lib. de Initiandis cap. 1 :
Aperire igitur aures, et bonum odorem vitæ æternæ inhalatum vobis munere Sacramentorum carpite, cum Apertionis celebrantes mysterium diceremus, Epheta, quod est Adaperire, etc.
Idem lib. 1. de Sacrament. cap. 1 :
Ergo quid egimus Sabbato ? nempe Apertionem. Quæ mysteria celebrata sunt ? Apertionis.
Versus Apertionis, in Regula Magistri cap. 44. Domine, labia mea aperies, quo scil. sacra Liturgia aperitur.