« »
 
[]« Apocatasticus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 313a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOCATASTICUS
APOCATASTICUS. Vox Astronomica a Græco ἀποϰατάστασις, Anniversarius reditus planetæ in idem signum. Acta S. Sebastiani Martyris tom. 2. Januarii pag. 274. B :
Præcipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas illo tempore te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali ; responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus Apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut climacterica tibi in [] centro sunt nata, aut syndetus fuit cum malo, aut invisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te extitit cursus in stellis.
Ad quod vocabulum sic Bollandus : Ita MSS. plerique. Tempus quo sol (aliusve planeta) in eamdem partem signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium cœperat, ἀποϰατάστασιν vocant studiosi rerum cœlestium. Columella :
Potest ergo et revolutio Saturni planetæ ad primum situm intelligi, aut turbatio rerum et ϰατάστασις maligno ejus sidere concitata.
At MS. Rip. habet Apocasticus, Brechtus Apostaticus, id est, retrogradus, aut potius, contrarius, maleficus. Vide Forcell. Lexic.