« »
 
[]« 2 apocrisiarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOCRISIARIUS2
2. APOCRISIARIUS, Officium Monasticum, quod describitur ad Udalrico lib. 3. Consuetud. Cluniacens. cap. 12 :
Apocrisiarius est, qui custodit Ecclesiæ thesaurum, et in cujus manu est, quidquid ad altaria offertur, etc.
Fuit igitur Apocrisiarii officium idem, quod Thesaurarii, quod etiam firmat Papias : Apocrisiarius, Thesaurarius, vel Legatus ; vel potius Sacrista. Bernardus Mon. in Constitut. Cluniac. MSS. cap. 53 :
De principali Ecclesiæ custode, qui vulgo Sacrista, dignius vero et honorabilius Apocrisiarius vocatur.
Huic præterea portarum Ecclesiæ aperiendarum et claudendarum munus incumbebat, et
semper in Ecclesiæ morabatur excubiis, ibi dormiebat et legebat
, ut ait idem Udalricus : quod etiam observat Anonymus Floriacensis lib. 4. de Miraculis S. Benedicti cap. 44 :
Porro Apocrisiarius ipsius sacri loci,... Laico cuidam, qui sub eo basilicæ excubias observare solebat, etc.
Tabularium S. Theofredi Velaviensis :
Cui officium Apocrisiarii prius in eo monasterio peragens, etc.