« 1 apocrisiarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 313c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOCRISIARIUS1
1. APOCRISIARIUS, Nuntius, Legatus. Gloss. Basilic.
ἄγγελος, ὁ σημαίνων, ὂ ἀποϰρισιάριος, ἢ ὁ τὰς ἀγγελίας... διαγγέλλων. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 206 12. πρεσϐὺς, ὁ παράϰλητος, ἢ ὁ ἀποϰρισιάριος. Chronicon S. Vincentii de Vulturno :
Imperator .... Apocrisiarium suum sibi admodum carissimum illuc dirigere curavit, etc.Willelmus Tyrius lib. 2. cap. 19 :
Ipse cum paucis Constantinopolim ingressus,... præcedentibus eum Imperialibus Apocrisiariis, suam Imperatori presentiam exhibuit.Idem lib. 18. cap. 24 :
Insuper et de Imperiali latere mittitur illustris Apocrisiarius, etc.Ita vocem, ἀποϰρισιάριος, non semel usurpant Theophanes, Cedrenus, Nicetas, Constantinus Porph. et alii.
◊ Id porro nominis inditum Legatis, quod ἀποϰρίσεις, seu responsa Principum deferrent.
Responsa enim non modo Rescripta Principum ad supplicantium libellos, sed etiam
quævis decreta et mandata appellabant. Sic Justinianus Nov. 25. τὰ
βασιλιϰὰ παραγγέλματα, a decessoribus suis ἀποϰρίσεις dicta fuisse scribit. Atque inde Procopius lib. 3. de bello Vandal.
veredarios scripsit esse, qui εἰσ τὰς βασιλιϰὰς
ἀποϰρίσεις mittuntur : quo loco, ἀποϰρίσεις
appellat negotia : nam et Responsorum appellatione negotia, quæ inter
personas invicem dissitas peragebantur, donarunt Scriptores inferioris ævi, ut suo loco
dicetur.
Apocrisiarius, Cancellarius, qui sigillum Principis servat, et diplomata regia signat. Jo. de
Janua :
Apocrisiarius, Secretarius, Consiliarius, vel etiam dicitur Cancellarius, quia ipse est Secretarius Regis, vel Imperatoris, et ejus secreta scit.Penes eum cura erat annuli Regii, quo diplomata et regia præcepta subsignabat. Honorius Augustod. in Gemma animæ lib. 1. cap. 185 :
HuicProinde idem fuit Apocrisiarius, qui Referendarius : nam et Referendarium servasse annulum regium supra ostendimus, in verbo Annulus. Id præterea firmat Frigebodus, scribens, S. Audoënum fuisse(Episcopo)dum regimen committitur Ecclesiæ, baculus quasi Pastori, et annulus velut Apocrisiario, id est, secretorum sigillatori, traditur.
Apocrisiarium Regis; quem Gesta Dagoberti cap. 39. et 43. et Aimoinus lib. 4. cap. 41. Referendarii munus obiisse narrant. Ordericus Vitalis lib. 12. initio, Gelasium PP. quem Cancellarii munus antea gessisse ait,
Apocrisiarium Præsulummox vocat. Vide Eichhornii Hist. Jur. German. § 25. B. sect. 2.
◊ At postea in aula Regum, Apocrisiarii munus fuit
circa res Ecclesiasticas : unde et
Responsalis negotiorum Ecclesiasticorumdicitur ab Hincmaro lib. de Ord. Palatii cap. 13. idque officii gerebat, quod Constantinopoli Apocrisiarius Romanæ Ecclesiæ, cujus instar erat : neque enim a Sede Apostolica delegabatur, sed deligebatur a Rege. Idem cap. 16 :
Apocrisiarius, quem nostrates Capellanum, vel Palatii custodem appellant, omnem Clerum sub cura et dispositione sua regebat. Cui sociabatur summus Cancellarius, qui A secretis olim appellabatur ; erantque illi subjecti prudentes et intelligentes ac fideles viri, qui præcepta Regia absque immoderata cupiditatis venalitate scriberent, et secreta illius custodirent.Adde cap. 19. et 20.
Apocrisiarius præterea dicti, præsertim qui a Pontifice Romano, vel etiam ab Archiepiscopis ad
Comitatum mittebantur, quo res Ecclesiarum suarum peragerent, et de iis ad Principem
referrent. Si enim quæpiam ingrueret difficultas in rebus Ecclesiasticis, seu politicis,
quæ a Principe definiri deberet, vel de qua consulendus ille esset, per Apocrisiarium, qui
in Comitatu, seu Principis curia agebat, actitabatur, qui et Pontificem, a quo missus
erat, de Principis, et vicissim Principem de Pontificis responsis, tanquam internuntius,
admonebat, quousque res legitimo exitu donaretur. Justinianus Nov. 6. cap. 2 :
Propterea sancimus, si quando propter Ecclesiasticam occasionem inciderit necessitas, hanc aut per eos, qui res agunt sanctissimarum Ecclesiarum, quos Apocrisiarios vocant, aut per suos œconomos, notam Imperio facere aut nostris administratoribus, ut impetrent quod competen est.
◊ Neque tamen id juris Episcopos omnes spectavit, sed
Patriarchas tantum, cum et Metropolitani et Episcopi cæteri, si Principem consulere, et ad
eum referre necesse haberent, id per Patriarchæ, cui subjecti erant, Responsalem
facere tenerentur : quod indicat eadem Justiniani Novella cap. 3. dum prohibet ne
Metropolitæ, vel Episcopi Imperatorem adeant, nisi a Referendaria Ecclesiæ
Constantinopolitanæ, vel ab Apocrisiario cujusque diœceseos sanctissimorum
Patriarcharum exhibeantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Suum
nihilominus Apocrisiarium habuisse Ravennatis Archiepiscopum constat ex Bulla Paschalis
PP. I. ad Petronacium ejusdem sedis Archiep. apud Murat. tom. 2. pag. 220 : In quo confirmabitNon ergo id juris ita Patriarchas spectavit, ut non aliquando et Metropolitani suos habuerint Apocrisiarios, qui suæ Ecclesiæ negotia etiam apud Orientis Imperatores agerent. Concilium Lateranense anni 649, vol. 6. pag. 94. Marini Papiri Diplomat. pag. 219. not. 4. De Apocrisiario Roma Ravennam misso, vide infra in fine hujus vocis.(confirmavit)privilegia Leonis quondam Imperatoris facta ab Epiphanio quondam religioso notario et scriniario et Apocrisiario sanctæ Ravennatis Ecclesiæ, qui directus est a venerandæ memoriæ Damiano Archiepiscopo, ut confirmatæ sacræ essent præcedentes formulas ab ipso Leone Imperatore.
◊ At Romani Pontifices Constantinopolim
Responsales suos delegabant, ex ordine potissimum Diaconorum desumptos.
Diaconorum enim, ut ait Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. Quid Significent
vestimenta, est ire ad Comitatum : unde in sandaliis suis ligaturam habent perinde
ac Episcopi, quorum munus est huc illuc discurrere per parochiam, ut ait idem
Alcuinus. Huc etiam fortasse spectant Glossæ Isidori, in quibus Apocrisiarius
dicitur Minister Ecclesiæ Romanæ : seu munus Apocrisiarii designare
voluerint, seu per Ministrum, Diaconum intellexerint. Gesta sub nomine Acacii :
Tunc temporis Anatolius quidam Presbyter Alexandrinus apud Constantinopolim morabatur. Hæc enim consuetudo prædictis est, ut ad Comitatum vicibus Clerici dirigantur, ne quid forte causæ vel necessitatis emergat.Qui quidem Anatolius, dum Apocrisiarii Alexandrinæ Ecclesiæ munere Constantinopoli fungeretur, ad Patriarchicam in eadem Urbe Regia evectus est dignitatem :
τῆς Ἀλεξανδρέων ἐϰϰλησίας ἀποϰρίσεις ποιούμενος,ut ait Theodorus Lector lib. 5. in VII. Synodo act. i. Ita apud Theophanem ann. 37. Justiniani Joannes ἀπὸ Σχολαστιϰῶν ἀποϰρισιάριος ὤν τῆς Ἀντιοχείας τῆς μεγάλης, factus est Patriarcha Constantinopolitanus.
◊ Atque hunc mittendorum de Sede Apostolica
Responsalium Constantinopolim morem Hincmarus Remensis in lib. de Ordine Palatii
cap. 13. obtinuisse ab ipsis Novæ Romæ incunabulis tradit, quanquam id alii longe postea
invaluisse contendunt ; nec nisi circa Justiniani tempora auditum Responsalium in
Urbe Regia nomen, quos inter, hi a me obiter adnotati :
Vigilius Diaconus sub Silverio PP. et Justiniano, apud Anast. in Silver. pag. 39.
Pelagius Diaconus sub Agapeto et Vigilio PP. et Justiniano Imp. apud Procopium in Hist. arcana,
Liberatum cap. 22. 23. et Anastasium in Vitis PP. pag. 41.
Stephanus Diaconus, Pelagii successor, apud Facundum Hermianensem lib. 4. cap. 3. 4. Ferrandum
Diacon. lib. 4. Allatium de Consensu utriusque Ecclesiæ lib. 1. cap. 17. n. 4.
Laurentius Diaconus, sub Pelagio PP. apud Gregorium M. lib. 4. Epist. 38.
Gregorius Diaconus, qui postmodum summus fuit Pontifex, sub Pelagio I. PP. et Tiberio Imper. apud
eundem Gregorium M. lib. 3. Dialog. cap. 36. Joannem Diacon. in ejus Vita, Baronium ann.
584. n. 14. etc.
Sabinianus Diaconus, sub eodem Gregor. M. ann. 593. apud eundem Gregor. lib. 2. Ind. 11. Epist. 52.
lib. 3. Epist. 19. 81.
Bonifacius Diaconus, sub eodem Gregorio et Phoca Imper. ann. 603. apud eundem Gregor. M. lib. 11.
Epist. 46.
Martinus, postmodum PP. apud Anastas. pag. 50.
Anastasius, qui obiit ann. 666. Vide Vitam S. Maximi Confess. num. 17. Collectanea Anast.
Bibl. sub finem, et Chronic. Casin. lib. 3. cap. 8.
Michael Presbyter sub Artemio, apud Theophan. ann. 2. pag. 322.
◊ Enimvero Apocrisiarii Sedis Romanæ ad Imperatores CP.
mittebantur, ut res Ecclesiasticas procurarent. Gregorius M. lib. 3. Dial. cap. 36 :
Dum jussione Pontificis mei in Constantinopolitanæ urbis Palatio Responsis Ecclesiasticis observirem :verbi gratia, si quædam de fide oborirentur quæstiones, aut componenda essent Ecclesiarum dissidia, aut alia ejusmodi negotia, personam illi summi Pontificis induerent, ac supremo jure dirimerent, vel certe de iis ad Pontificem referrent. Constantinus Imp. Epist. ad Leon. PP :
Προτρέπομεν τὴν ὑμετέραν πανίερον ϰορυφὴν ἀνυπερθέτως ἐϰπέμψαι τὸν παρ᾽ αὐτῆς ὁριζόμενον Ἀποϰρισιάριον, ἐφ᾽ ᾦ τοῦτον ϰατὰ την βασιλίδα ϰαὶ θεοφύλαϰτον ὐμῶν διάγειν πολιν, ϰαὶ ἐν τοῖς άναϰύπτουσιν, ἒειτε δογματιϰοῖς, ἕιτε ϰανονιϰοῖς, ϰαὶ ἁπλῶς ἐϰϰλησιαστιϰοις ἅπασι πράγμασι τὸ τῆς ὑμετέρας ἁγιωσὺνης ἐξειϰωνίζειν πρόσωπον.Exempla profert Anastasius Bibl. in Martino PP. 49. et 50. Ex quo præterea docemur, Apocrisiariis Apostolicis addictam fuisse Domum Placidiæ, in qua Oratorium exstructum erat, quod Altare sanctæ Sedis Romanæ appellat, quia in eo sacris Liturgiis, more Latinorum, vacabant : de qua quidem Domo pluribus agimus in nostra Constantinopoli Christiana.
◊ At quæ eorum fuerit dignitas, seu potius qualis fuerit
ejusce dignitatis gradus, video in dubium vocari. Certe in Synodo habita Constantinopoli
sub Menna Patriarcha post obitum Agapeti Pelagius Diaconus Apostolicæ Sedis post
omnes Episcopos in Actis Concilii recensetur. Quandoque tamen, si extraordinaria a summo
Pontifice ei delegaretur jurisdictio, in qua vices ipsius ageret, tunc cæteros, non
Episcopos duntaxat, sed etiam Patriarchas anteibat : cujus rei exemplum profert Liberatus
cap. 23. Nullam enim habebant jurisdictionem ex officii et muneris ratione, nisi a
Pontifice imponeretur : cujusmodi est jurisdictio illa Responsalibus attributa apud
Gregor. M. lib. 2. Epist. 46.
◊ Desiit tandem mos ille mittendorum Responsalium
in Urbem Regiam quodam temporum intervallo, occasione hæresis Monothelitarum, cujus
acerrimi propugnatores fuerant Sergius, Pyrrhus, et Paulus, Patriarchæ
Constantinopolitani, Imperantibus Heraclio et Constante. Postmodum Vitalianus PP. electus
Responsales quidem juxta consuetudinem Constantinopolim misit, inquit
Anastasius, qui Constanti electionem et ordinationem suam significarent : sed ii, Romanæ
Ecclesiæ privilegiis denuo sancitis, statim domum reversi sunt. Sopitis denique schismatum
dissidiis per Sextam Synodum œcumenicam, Constantinus Imperator a Leone II. PP.
Apocrisiarium ad se mitti postulavit, sed cum plenæ Legationis auctoritate, ut liquet ex
act. 18. VI. Synodi, i. e. qui emergentes de fide quæstiones et Ecclesiastica omnia
negotia, illius vice, dirimendi jus haberet. Imperatoris postulationi acquievit Pontifex,
et Constantinopolim misit Constantinum Subdiaconum, nulla tamen concessa Legationis
potestate. Tandem ineunte sæculo VIII. Iconoclastarum exorta in Oriente hæresis, Ecclesiæ
Constantinopolitanæ cum Romana commercium abrupit omne, ita ut haud liberum fuerit summis
Pontificibus mittere suos Responsales in Urbem Regiam.
◊ At capta a Francis Constantinopoli, rursum summi
Pontifices in urbem miserunt Cardinales, qui non Apocrisiariorum duntaxat, sed et
Legatorum a latere vicem agerent, Patriarchis modum imponerent, facta curiosius
indagarent, nutantes sublevarent, omnia denique exequerentur, quæ ad firmandas res
Ecclesiæ idonea arbitrarentur. Vide Notas nostras ad Villehard. num. 194. et in verbo
Responsum. Habebant præterea summi Pontifices suos Apocrisiarios Ravennæ, ut
eodem fungerentur munere erga Exarchos, quo Apocrisiarii Constantinopoli erga
Imperatores : cum ii in Italia ministerium Imperialis fastigii peragerent, ut est
in Diurno Romano cap. 2. tit. 5. ubi etiam tit. 7. mentio fit Apocrisiarii Ravennæ.
Vide Ad
responsum, Responsalis, Glossar. med. Græcit. et
Meursii Gloss. Græco-Barbar. hac voce.
Apocrisiariatus, Dignitas Apocrisiarii, seu Legati. Humbertus contra Græcor. calumnias :
Apocrisiariatus sui tempore.