« »
 
[]« 1 appendicium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 326c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPENDICIUM1
1. APPENDICIUM, Vectigal, aut tributum, quod domino villæ seu feudi penditur pro facultate habendi et exstruendi appendicium in villa. Vide infra Appentitium. Charta ann. 1256. ex Chartul. S. Joan. in Valle :
Quilibet dictorum burgensium vel eorum heredum, habens vel habiturus menagium apud Curvavillam in nostro dominio, teneatur nobis et heredibus nostris solvere quolibet anno, in crastino festi S. Egidii, pro quolibet herbergamento 5. solidos pro festagio, et pro quolibet herbergamento ad Appendicium in dicta villa et nostro dominio sito 2. solidos et dimidium monetæ currentis.
Ut enim ibi tributum pro festagio, de eo quod exsolvebatur pro exstruenda domo intelligendum est ; haud dubie vectigal quod ad appendicium dicitur, illud intelligi debet, quod pro habendo appendicio exigebatur. Vide alia notione mox in Appenditium.