« Appentitium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPENTITIUM
APPENTITIUM, Vectigal, aut tributum, quod domino villæ seu feudi penditur, pro facultate
habendi et exstruendi appentitium in villa. Libert. castri Theodor. ann. 1301. in
Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 77 :
Concedimus quod omnes domus castri Theodorici, a quibus gentes nostræ levabant placita generalia, quæ sunt pro quolibet foco domus ad festagium duos solidos, et pro quolibet foco domus ad Appentitium duodecim denarios, sint liberæ a prædictis.Vide supra Appendicium. Vide chartam Roberti comit. Drocensis in voce Festagium. Gramaye in Antiq. Namurc. pag. 42 :
Capitulum D. Albani ann. 1213. ad petitionem villici et scabinorum Namurcensium concessit, ut super allodium suum, quod est juxta S. Remigium, Appentitium quoddam facerent, sub quo propter injurias aeris planta sua quietius agere possint.Ubi Haltausius Glossar. German. col. 1642. legere jubet placita pro planta, aliis enim exemplis probat scabinos
in diversoriis seu tuguriis convenisse pro tractandis et expediendis negotiis judicialibus.