« »
 
[]« Applicare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPLICARE1
APPLICARE, Divertere, hospitari, appellere. Glossæ Lat. MSS. : Appellens, Applicans. Alibi : Appulit, Advexit, Adminuit, Adplicavit. Gloss. Lat. Græc. Applicata, ϰαταλύσαντα. Applicatio, ϰαταγώγιον. Alibi : προσπέλασις, Applicatio. Ita non semel utuntur Latini Scriptores veteres. Lex Longobard. lib. 3. tit. 12. § 5 :
Neque [] per forciam suam in mansione arimanni se Applicet.
Guidon. cap. 3. In formula vet. huic capiti annexa :
Petre Comes te appellat Martinus, tuus Erimannus quod tu Albergasti per virtutem in casam suam, etc.
Charta Sisulphi Ducis Beneventani in Chronico S. Sophiæ pag. 612 :
Ut neque posteris, aut judicibus nostris per nullam quamvis rationem in ipsum Monasterium quamlibet personam ad habitandum, aut pro ora Adplicandum quisquam mittatur.
Sed proprie nostri hac voce utebantur pro in campo, in agro, sub tentoriis degere, quod solenne fuit Wisigothis et Burgundionibus, atque adeo Francis nostris, cum iter agerent, uti observatum a nobis in Notis ad Alexiadem pag. 334. ex Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 12. § 3. et tit. 4. § 25. et ex Leg. Burgundion. tit. 38. § 7. Edicto Rotharis Regis Longobard. tit. 108. 363. etc. Id etiam firmat Gregorius Turonensis lib. de Vitis Patrum cap. 17 :
Cum propinqui ad urbem, cadente sole, fixis tentoriis mansionem pararent, etc.
Et liber 1. de Miraculis S. Dionysii cap. 10 :
Bertrandus quidam Comes iter faciens, tempore æstivo, divertit temere in pratum fonti, qui vulgari vocabulo Tricina dicitur, contiguum, ibique figi jussit tentoria, etc.
Sidon. lib. 4. Epist. 8 :
Cæterum, diluculo familia præcesserat ad duodeviginti millia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia : fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, etc.
Adde Itinerarium S. Willibaldi n. 9. et Paschasium Radbertum in Epitaphio Walæ Abb. Corbeiensis lib. 1. cap. 16. et Eddium Stephanum in. S. Wilfrido cap 62. Hinc ἄπληϰτον, Græci recentiores pro castris, seu loco, ad quem exercitus applicat, et ubi tentoria figit, usurparunt. Glossæ MSS. Ἄπληϰτον, ϰατάλυμμα. Applicatus, apud Ethelwerdum lib. 4. cap. 3. Ἀπληϰτεύειν, castra ponere in Chronico Alexandrino pag. 692. Vide Gloss. med. Græc in Ἀπληϰεύειν.
Applicari ad Deos, Exodi cap. 22. V'. 8. et in Capit. Caroli Mag. lib. 6. cap. 22. de fure :
Si latet, dominus domus Applicabitur ad Deos, et jurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui, etc.
Ubi Græcus Interpres, προσελεύσεται ὁ ϰύριος οἰϰίας ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ, ϰαὶὡμεῖται, etc. Id est, in Templo. Sic Deos pro Deorum templis dixit Lactantius lib. de Mortibus persecutor. num. 36 :
Novo more Sacerdotes maximos per singulas civitates singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per omnes Deos suos facerent, etc.
Utitur etiam alio loco.
Applicium, Diversorium, hospitium. Ethelwerdus lib. 4. cap. 3. ann. 878 :
Appliciumque sumunt hiemale in loco Cippanhamme.
Ἀπλίϰιον in Assisiis Hierosol. Gr.
P. Carpentier, 1766.
Libert. villæ S. Juliani ann. 1259. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 561 :
Si autem aliquis, qui non sit de burgensibus, emerit vina in prædicta villa, et duxerit ea ad portum causa Applicandi, aut extra justitiam nostram, ipse solvet duos denarios Parisienses de rotagio, pro qualibet quadriga.
Sed hæc vox, eo ipso sensu, non omnino incognita Scriptoribus Latinis.