« »
 
[]« Applicatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 329a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPLICATIO
APPLICATIO, Confirmatio. Charta Nicolai Ducis Silesiæ pro Cœnobio Grissoviensi ann. 1340. apud Ludewig. tom. 6. pag. 500 :
Nos vero diligentius attendentes, quod licet ea que per dictum Dominum avum nostrum gesta sunt provide, ultioris porro Applicationis firmitate non egeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Applicatio Navium, Tributum quod exsolvitur pro navibus ad litus applicandis. Madox Formul. Anglic. pag. 291 :
Honorifice teneat cum saca, et soca, et tol, et team, et infangenetheof, et flemene fyrmthe, et miskenninge, et sceanwinge, et pacis infractione, et domus invasione, et assultu in suo jure, et Navium Applicatione, et omnibus consuetudinibus, etc.
Vide Ripaticum.