« »
 
[]« Appointamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 329b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPOINTAMENTUM
APPOINTAMENTUM, Pactum, conventum, a voce punctum, eo quod pacta seu conventa dividantur in articulos et puncta. Protestatio Ducis Britanniæ facta Turonibus ann. 1382. apud Lobinellum, in Glossario Hist. Britan. :
Ac de et super dissentionibus et controversiis.... bona etiam Appointamenta.
Charta Hugonis dicti Archiepiscopi Militis ex Tabulario Monasterii Burgoliensis ann. 1263 :
Dominus Partiniaci, Volventi et Mareventi exsistens de quodam Appointamento facto inter prædictum Hugonem et homines virorum religiosorum Abbatis et Conventus de Burgolio.
Ex integra hujus Chartæ serie patet Appointamentum intelligendum esse de pacto definito et [] confirmato, qua notione etiam infra sumitur Appunctuamentum, licet alias sæpe accipiatur pro decreto, quo statuuntur articuli controversiæ, non ipsa definitur controversia. Vide Appunctare 3.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Appointement, eadem notione. Joinvilla in Hist. S. Ludov. edit. Cang. pag. 120 :
Qu'il (le Roy) fait mal quand il ne les (ses voisins) laissoit guerroier, et que les Appointemens s'en feroient mieulx après.
Transactio ann. 1501. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Transactionem, conventionem, concordiam, Appointamentum, capitula, et pacta fecerunt.
Ubi et Appointare, pro Pacisci, pluries occurrit. Hinc Appointeur dicitur is cui res tractanda committitur. Froissartes vol. 1. cap. 64 :
Si se devoient assembler ces Appointeurs en une chapelle... le jour ordonné après la messe et après boire, ces traiteurs vindrent ensemble, etc.