« »
 
[]« Apportare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 330a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPORTARE
APPORTARE, Pati, ferre, admittere, Gall. Comporter. Instrum. ann. 1193. apud D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 2. pag. 12 :
De prædictis vero terris, ego Regi Franciæ et successoribus suis Regibus Franciæ faciam servitium et justitias in curia sua pro singulis feodis, sicut unusquisque feodus Apportat, et sicut antecessores mei antecessoribus suis fecerunt.
Litteræ Richardi Regis Angliæ ann. 1195. ibidem pag. 16 :
Amodo non intromittemus nos de hominibus Regis Franciæ, nec de feodis quæ ad eum pertinent, nec ipse de nostris : salvis Regi Franciæ servitiis quæ ipsi debemus de feodis quos ab ipso tenemus, sicut feodi Apportant.