«
3 appunctare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 334b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPUNCTARE3
3. APPUNCTARE,
Appunctuare, Litem non tam pacto definire, quam eo partes adducere, ut
de re controversa, tanquam
certa, conveniant, unde recte
Appunctamenta forensibus dici censuit Budæus,
acta et conventa controversiæ.
Galli dicunt
Appointer une affaire,
Appunctuatio,
Appointement. Charta ann. 1337.
apud Guichenonum in Hist. Sabaudica pag. 164 :
Et convenit per pactum expressum
Appunctuatum, etc.
Vita Gregor. XI. PP. pag. 223 :
Fuitque pro
Appunctuatione et perfectione tractatus hujusmodi, etc.
Formula frequens in
Curiarum placitis, cum res omnino definiri non potest, quod ea non omnino constet, nec
partes inter se conveniant. Arestum ann. 1357. in Probat. Hist. Castil. pag. 108 :
Tandem dictis partibus super præmissis et aliis ad plenum auditis, Appunctatoque
per nos, quod castrum et villa prædictæ realiter et de facto in manu nostra ponerentur,
etc,
Aliud Arestum ann. 1396. pag. 178 :
Super quibus antedictis partibus
per dictas gentes compotorum nostrorum ad tradendum rationes suas per modum memoriæ, una
cum suis litteris et munimentis, ac in jure Appunctuatis, etc.
id est, in jure
receptis, ac de quibus partes conveniunt. Aliud. 5. Octob. 1394. pro Lugdunensib. :
Et partes in factis contrariis Appunctatæ, etc.
Id est, decretum est, ut partes facta de quibus
controversabantur, vera probarent aut falsa. Instrum. anni 1415. inter Anecd. Marten.
tom. 2. col. 1606 :
Post quam quidem petitionem fuit in dicta natione
Appunctuatum quod... legeretur prædicta responsio ;
hoc est ratum fuit et
conventum.
Appunctatum ad consilium
, apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag.
273. et alibi non semel tempus est a Judicibus concessum actori et reo, ut commodius
litem elucidare possent, et ad majorem elucidationem Jurisperitorum consilium exquirere.
Vide
Arestum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appuinctamentum, pro
Appunctamentum. Charta Caroli Regis Francorum ann. 1446. apud
Thomasserium in Biturig. pag. 107 :
Qui consiliarii nostri, partibus super hæc
auditis, per suam sententiam interlocutoriam seu Appuinctamentum quidem præfatum examen
ad judicandum reciperetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuare, Notione nonnihil diversa pro Pacisci, Convenire, Pactum articulis seu
punctis distinctum facere. Statuta Ordinis Cisterc. ann. 1450. inter Anecd. Marten.
tom. 4. col. 1620 :
Constituit et ordinat Procuratores generales et speciales ad
promovendum, procurandum, tractandum, Apunctandum pro et nomine totius Ordinis.
Concordia inter Capitulum S. Petri Aycuriensis et Rectorem parochialis Ecclesiæ S. Jacobi
Lovaniens. apud Miræum tom. 2. pag. 901. edit. 1723 :
Qui præmissis omnibus, dum
sic.... agerentur, ordinarentur, Appunctuarentur, laudarentur et ratificarentur, una cum
testibus prænominatis interfui, eaque sic fieri vidi et audivi.
Appunctare in arresto, est in
eo articulatim notare instrumenta, quæ rei controversæ elucidandæ inserviunt. Ordinat.
ann. 1358. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 724 :
Ac alias quascumque
scripturas, acta et munimenta in arresto Appunctatas et Appunctata, diligenter ac
fideliter videatis.
Arest. parlam. Paris. ann. 1417. in Memor. H. Cam. Comput.
fol. 89. r° :
Ad ponendum penes eandem curiam litteras, titulos, et alia
munimenta, quibus se juvare volebant et in arresto
Appunctatæ.
Hinc pag. 900. col. 2. apud eumdem Miræum
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuamentum, Pactum vel Conventum
punctis articulis sive capitulis
distinctum.
Nos ad hujusmodi benevolum ab eodem obtinendum consensum...
amicitiæ et tranquillitatis productiva Appunctuamenta sive capitula fecimus
. Oratio
Legatorum Caroli Franc. Regis ann. 1459. in Conventu Mantuano apud Acherium tom. 9.
Spicil. pag. 319 :
Quoties treuga aut Appunctuamenta habita fuerint inter Regem
nostrum Christianissimum et Anglos, idem Rex in præfatis treugis et Appunctuamentis
illustrissimum Ducem (Burgundiæ)
... comprehendit.
Rursum occurrit
paulo post. Vide
Appointamentum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inventar. Chart. reg.
ann. 1482. fol. 116. v° :
Continet etiam ulterius dicta littera Appunctuamentum
sive tractatus pensionis a rege dicto Andreæ promissæ, cum certis aliis in dicta littera
declaratis... De anno 1230.
Ibid. fol. 118 :
Littera... anno 1312. per
quam ipse rex emologat pacem vel Appunctuamentum inter Johannem ducem Britanniæ et
Yolendem uxorem ducis Arturi, dicti Johannis patrem.
Instr. ann. 1481. inter
Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 345. col. 1 :
Iceulx pactes et
Appunctemens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuatus, Appunctuamento seu pacto pertinens ad aliquem. Litteræ Regis Angl. ann. 1559.
apud Rymerum tom. 15. pag. 500 :
Nobis per statuta aut consuetudines hujus regni
nostri Angliæ aut eorum aliquam sive aliquod in suo robore aut virtute modo existens,
datorum, legatorum, unitorum, annexorum, Appunctuatorum, sive limitorum existentium,
etc.