« »
 
[]« 3 appunctare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 334b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPUNCTARE3
3. APPUNCTARE, Appunctuare, Litem non tam pacto definire, quam eo partes adducere, ut de re controversa, tanquam [] certa, conveniant, unde recte Appunctamenta forensibus dici censuit Budæus, acta et conventa controversiæ. Galli dicunt Appointer une affaire, Appunctuatio, Appointement. Charta ann. 1337. apud Guichenonum in Hist. Sabaudica pag. 164 :
Et convenit per pactum expressum Appunctuatum, etc.
Vita Gregor. XI. PP. pag. 223 :
Fuitque pro Appunctuatione et perfectione tractatus hujusmodi, etc.
Formula frequens in Curiarum placitis, cum res omnino definiri non potest, quod ea non omnino constet, nec partes inter se conveniant. Arestum ann. 1357. in Probat. Hist. Castil. pag. 108 :
Tandem dictis partibus super præmissis et aliis ad plenum auditis, Appunctatoque per nos, quod castrum et villa prædictæ realiter et de facto in manu nostra ponerentur, etc,
Aliud Arestum ann. 1396. pag. 178 :
Super quibus antedictis partibus per dictas gentes compotorum nostrorum ad tradendum rationes suas per modum memoriæ, una cum suis litteris et munimentis, ac in jure Appunctuatis, etc.
id est, in jure receptis, ac de quibus partes conveniunt. Aliud. 5. Octob. 1394. pro Lugdunensib. :
Et partes in factis contrariis Appunctatæ, etc.
Id est, decretum est, ut partes facta de quibus controversabantur, vera probarent aut falsa. Instrum. anni 1415. inter Anecd. Marten. tom. 2. col. 1606 :
Post quam quidem petitionem fuit in dicta natione Appunctuatum quod... legeretur prædicta responsio ;
hoc est ratum fuit et conventum.
Appunctatum ad consilium
, apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 273. et alibi non semel tempus est a Judicibus concessum actori et reo, ut commodius litem elucidare possent, et ad majorem elucidationem Jurisperitorum consilium exquirere. Vide Arestum 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appuinctamentum, pro Appunctamentum. Charta Caroli Regis Francorum ann. 1446. apud Thomasserium in Biturig. pag. 107 :
Qui consiliarii nostri, partibus super hæc auditis, per suam sententiam interlocutoriam seu Appuinctamentum quidem præfatum examen ad judicandum reciperetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuare, Notione nonnihil diversa pro Pacisci, Convenire, Pactum articulis seu punctis distinctum facere. Statuta Ordinis Cisterc. ann. 1450. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1620 :
Constituit et ordinat Procuratores generales et speciales ad promovendum, procurandum, tractandum, Apunctandum pro et nomine totius Ordinis.
Concordia inter Capitulum S. Petri Aycuriensis et Rectorem parochialis Ecclesiæ S. Jacobi Lovaniens. apud Miræum tom. 2. pag. 901. edit. 1723 :
Qui præmissis omnibus, dum sic.... agerentur, ordinarentur, Appunctuarentur, laudarentur et ratificarentur, una cum testibus prænominatis interfui, eaque sic fieri vidi et audivi.
Appunctare in arresto, est in eo articulatim notare instrumenta, quæ rei controversæ elucidandæ inserviunt. Ordinat. ann. 1358. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 724 :
Ac alias quascumque scripturas, acta et munimenta in arresto Appunctatas et Appunctata, diligenter ac fideliter videatis.
Arest. parlam. Paris. ann. 1417. in Memor. H. Cam. Comput. fol. 89. r° :
Ad ponendum penes eandem curiam litteras, titulos, et alia munimenta, quibus se juvare volebant et in arresto Appunctatæ.
Hinc pag. 900. col. 2. apud eumdem Miræum
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuamentum, Pactum vel Conventum punctis articulis sive capitulis [] distinctum.
Nos ad hujusmodi benevolum ab eodem obtinendum consensum... amicitiæ et tranquillitatis productiva Appunctuamenta sive capitula fecimus
. Oratio Legatorum Caroli Franc. Regis ann. 1459. in Conventu Mantuano apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 319 :
Quoties treuga aut Appunctuamenta habita fuerint inter Regem nostrum Christianissimum et Anglos, idem Rex in præfatis treugis et Appunctuamentis illustrissimum Ducem (Burgundiæ)... comprehendit.
Rursum occurrit paulo post. Vide Appointamentum.
P. Carpentier, 1766.
Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 116. v° :
Continet etiam ulterius dicta littera Appunctuamentum sive tractatus pensionis a rege dicto Andreæ promissæ, cum certis aliis in dicta littera declaratis... De anno 1230.
Ibid. fol. 118 :
Littera... anno 1312. per quam ipse rex emologat pacem vel Appunctuamentum inter Johannem ducem Britanniæ et Yolendem uxorem ducis Arturi, dicti Johannis patrem.
Instr. ann. 1481. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 345. col. 1 :
Iceulx pactes et Appunctemens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Appunctuatus, Appunctuamento seu pacto pertinens ad aliquem. Litteræ Regis Angl. ann. 1559. apud Rymerum tom. 15. pag. 500 :
Nobis per statuta aut consuetudines hujus regni nostri Angliæ aut eorum aliquam sive aliquod in suo robore aut virtute modo existens, datorum, legatorum, unitorum, annexorum, Appunctuatorum, sive limitorum existentium, etc.