Hludovicus Hludovici Regis filius, decem homines Aqua Calida, et decem ferro calido, et decem Aqua Frigida ad judicium misit coram eis, qui cum illo erant, petentibus omnibus, ut Deus in illo judicio declararet, si plus per rectum ille habere deberet portionem de regno, quam Pater suus dimisit ex ea parte, quam cum fratre suo Carolo per consensum illius et per sacramentum accepit : qui omnes inlæsi reperti sunt.Wibertus in Leone IX. PP. cap. 2 :
Utrum integre reddidissent rerum suarum decimationem sub judicio Aquæ Frigidæ perscrutabantur.Charta fundationis Abbatiæ S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 8 :
Tandem complacuit illis judicium facere in Aqua Frigida, etc.
Cum Aqua Frigida ad judicium Dei exire,apud Hincmarum in Opusculo 55. Capitul. cap. 43. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 101 :
Vere judex aliter noverit, nisi hoc quod judicaverit ad verum, traxerit per sacramentum, et per batayam, vel per judicium Aquæ Frigidæ, vel Calidæ.Charta Ildefonsi Regis Aragon. ann. 1187. pro libertatibus villæ Amiliani, in Regesto Ludovici Hutini Regis Franc. pag. 7 :
Item ille, adversus quem maleficium factum fuerit, vel proditio, si alium accusaverit, de quo aliqua suspicio sit Curiæ, accusans præstabit sacramentum de calumnia, quod credit illum accusatum forefactum, de quo eum accusat, fecisse, et exinde accusatus recipiet judicium Aquæ Frigidæ.Constitutio Jacobi I. Regis Aragon. :
Si quis intra hanc prædictam pacem Domini, aliquod malum alicui fecerit, in duplum ei componat, et postea per judicium Aquæ Frigidæ treugam Domini in Sede sancti Petri emendet.Charta Communiæ Tornacensis ann. 1187 :
Si aliquis super alicujus morte fuerit accusatus, et per legitimos testes illum occidisse probari non poterit, judicio Aquæ Frigidæ innocentiam suam probabit.Idem statuitur de eo, qui de nocte aliquem armis molutis vulneraverit. Apud Gregor. lib. 5. Decret. cap. 8. Presbyter de homicidio infamatus,
judicio Aquæ Frigidæ suam innocentiam probasse dicitur.Adde Wibertum in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 1.
Nisi forte elegeritIta usurpant Leges Forestarum Canuti Regis cap. 13. Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 15. 16. Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 7. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Decreta Ladislai Regis Hungariæ lib. 1. cap. 28. lib. 3. cap. 1. Chronicon Flaviniacense pag. 244. Gervasius Dorobernensis pag. 1590. Historia Vezeliacensis lib. 4. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 15. § 2. Adde Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 864. Aqua Judicialis dicitur in Tabulario Angeriacensi fol. 30 : Judicium Aquæ Exorcizatæ, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 16. Interdum tamen aquæ nomine utramque, et frigidam, et calidam, intelligi posse non diffiteor, ut in Tabulario Prioratus S. Nicasii de Mellento ann. 1280. fol. 50 :(idem Præpositus)Parisiis publice Aquæ subire Judicium, in quo si ceciderit, damnatus erit ; si liberatus, nunquam Parisiis, vel alibi, in terra nostra Præpositus noster, vel Ballivus erit.
Cum omni libertate et plena justitia, videlicet cum banno et sanguine, Aqua et duello, et aliis hujusmodi libertatibus.Hic enim tam Judicium aquæ frigidæ quam calidæ intelligi potest.
Et quoniam... ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur Rivus judicii, quo Princeps mundi mendax, et pater ejus, foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota investiganda invenerunt Judicium Aquæ Frigidæ. In quo aquæ frigidæ Judicio, ad invocationem veritatis, quæ Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini Dei intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquæ naturam humanam per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam, etc.Idem ad Hildegarium Episcop. Meldens. pag. 676 :
Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit Judicium, quod fit per Aquam, quodque sub Noë factum fuerat in Arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios.His consentanea habent Orationes ipsæ, quæ a Sacerdote pronunciabantur in exorcismo aquæ frigidæ, de quibus mox.
Ut si de hoc furto scisti, aut vidisti, aut bajulasti, aut in domum tuam recepisti, aut consentiens, aut consentaneus exinde fuisti, aut si habes cor incrassatum vel induratum, evanescat cor tuum, et non suscipiat te aqua, neque ullum maleficium contra hoc prævaleat, sed manifestetur.Iisdem infra ferme similia habentur. Pontificale antiquissimum MS. :
Novum ac mirabile signum in eis ostendere digneris, ut innocentes de crimine furti, vel homicidii, vel adulterii, aut alterius nævi, cujus examinationem agimus, more aquæ in se recipiant et in profundum pertrahant : conscios autem-hujus criminis a se repellant atque rejiciant, nec patiantur recipere corpus, quod ab onere bonitatis evacuatum ventus iniquitatis allevavit.Ibid. ex alia oratione :
Ut nullomodo suscipias hos homines illos, si in aliquo sunt culpabiles de hoc, quod illis obicitur, scilicet aut per opera, aut per consensum, vel per conscientiam, seu per ullum ingenium ; sed fac eos super te natare, et nulla possit esse contra te causa facta aut ullum præstigium inimici, quod illud possit occultare.Formulæ integræ ex Ordine Dunstani Dorobernensis Ecclesiæ Archiepisc. leguntur apud Pithœum in Glossar. Capitular. pag. 10. et 11. Idem Hincmarus de Divortio Lotharii :
Sed in Aquæ Frigidæ Judicio, non constare videtur, quod innoxii submerguntur, aqua,Historia Vezeliacensis lib. 4. extremo :(f. aquam)culpabiles supernatant.
Sequenti die adducti sunt illi duo, qui videbantur revocati ad Judicium examinis Aquæ, quorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est : alter porro remersus in aquam fere omnium ore damnatus est.Et infra :
Iterum ipso petente ad Aquæ Judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua receptus est.Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14. de quodam fure :
Ineffabili commento gazophylacium prorupit, et copiosius aurum gemmasque tulit. Quibus tultis, celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis Matriculariis injectus est, superque natando convictus, cum quo et alii primi damni cognitores, quorum alii furcis illati, aliis vero parsum.Idem Scriptor capite 26. de quibusdam hæreticis :
At quia talium est negare, et semper hebetum clam corda seducere, addicti sunt Judicio Aquæ Exorcizatæ... Dixi ad Episcopum : Quoniam testes absunt, cœpto eos addicite judicio... Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt : Corpus et Sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus, vir fide integerrimus, qui ut non subjicerentur judicio, eorum promissa respuerat, ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit : inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram credidisse, aut docuisse. Clementius in dolium missus, ac si virga supernatat. Quo viso infinitis gaudiis tota effertur Ecclesia, etc.Hermannus Monachus de Miraculis S. Mariæ Laudun. cap. 28. de quodam fure :
Ubi dum servaretur, quadam nocte vas maximum aqua impleri, seque in eo ligatum fecit deponi, tentare scilicet volens, utrum in aqua intus mergeretur, an supernataret ? Cum vero se sine ulla dilatione vidisset ab aqua receptum fuisse, et ad vasis fundum pervenisse, exhilaratus dixit, se nihil ultra timere ; sed sponte in aquam ingressurum fore.Sed res, cum serio acta est, longe aliter successit, uti infra narratur. Statuta MS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 114. ubi de lege paribili :
Quant aucuns estoit accusez d'aucun crime, dont il deust estre noyez, s'il n'estoit coupable, il ne pooit noyer : mais ce n'est mie voir, car ce fesoit li banfices de l'air, qui le retient, non mie autre chose.Adde Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 7. et Suhmii Histor. Daniæ. 9. 42.
Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est Judicio examinandus quousque inveniatur emendationis confessione probatus.
Conligatur autem fune, qui examinandus in aquam demittitur : ... qui ob duas causas Conligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium rcceperit, ne in aqua periclitetur, ad tempus valeat retrahi.Infra :
Et hoc examinandus judicio, Conligatus in aquam dimittitur, et Conligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem Conligatus, judicio examinatur.Eadem habet Opusculo 59. pag. 681. Denique Leges Æthelstani Saxonicæ cap. 23. Edit. Latinæ 30 :
Si aqua gelida faciunda est quæstio, ad sesquiulnam funis in aquam mergitor.Æthelst. in concil. Greatanlag. cap. 26. hæc habet, sed abest vox gelida, neque Phillipsius Hist. Jur. Anglos. § 55. inter ordalia, Anglosaxonibus usitata aquam frigidam recenset. Confer ejusdem Histor. Jur. Anglic. vol. 2. pag. 270.
Eat ad judicium aquæ, et si Perierit, alterum pedem amittat. Et apud Northamtune additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, et regnum abjuret.Idem Hovedenus pag. 566 :
Sed quia judicio aquæ Perierat, etc.Et pag. 804 :
Donec judicio aquæ vel ferri se mundaverit, et, si Perierit, suspendatur.Gervasius Dorobern. in Chron. ann. 1195 :
Ibique per ministros Regis judicio aquæ mundati sunt, vel Perierunt.
Cum hominem vis mittere ad judicium aquæ frigidæ ob comprobationem, ita facere debes : accipe illos homines, quos vis mittere in aquam ; adduc eos in Ecclesiam, et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam, et fac eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicent, interroget Sacerdos cum adjuratione ista, et dicat : adjuro vos homines per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per Christianitatem, quam suscepistis, et per S. Trinitatem, quam docuistis, et per istas sanctas reliquias, vel sanctam venerationem, quæ in ista Ecclesia sunt, ut non præsumatis accedere ad hoc sanctum altare, nec istam sacram Communionem accipere ullo modo, si hanc causam vestræ reputationis (hoc est illa vel illa) fecistis, aut scitis, quis hoc egit. Si autem tacuerint, aut nullam professionem inde dixerint, accedat Sacerdos ad altare, et more solito communicet : postea vero communicet illos, qui in aquam mittendi sunt. Cum autem communicat, dicat Sacerdos ad altare : Corpus hoc et Sanguis Domini nostri Jesu Christi sit vobis ad probationem hodie. Expleta Missa, accipiat Sacerdos Crucem et Evangelium, et incensum, et pergat ad locum destinatum cum aspersione aquæ benedictæ ubi probentur. Et cum venerit ad ipsum locum, det illis hominibus bibere de aqua benedicta. Cum autem dederit, unicuique dicat : Hanc aquam dedi vobis ad probationem hodie. Postea conjuret aquam, ubi illos mittere debet, dicens ita : Adjuro te, aqua, etc. Post conjurationem autem aquæ, exuat eos vestimentis suis (et induat eos vestimentis de Exorcista, et alliget in eis singulariter sinus rectæ consuetudinis) faciatque eos osculari Evangelium et Crucem, et posthac aspergat super unumquemque ex ipsis de ista aqua benedicta, et dicta adjurationem sequentem, et projiciat eos statim singulariter in ipsam aquam. Hæc autem omnia facere debet jejunus ; et neque illi antea comedant, neque ipsi, qui eos mittant. Sequitur exorcismus, etc.Hactenus Ordo ad exorcismum aquæ frigidæ, cui consonant Leges Æthelstani Saxonicæ § 23. Codex vero MS. quem laudat Mabillonius, hæc subdit :
Hoc autem judicium creavit omnipotens Deus, et verum est ; et per domnum Eugenium Apostolicum inventum est, et omnes Episcopi, Abbates, Comites, seu omnes Christiani per universum orbem eum observare studeant, quia multis probatum est, et verum inventum est. Ideo enim ab illis inventum est et institutum, ut nulli liceat super altare manum ponere, neque super reliquias vel Sanctorum corpora jurare.Hæc ultima intelligenda de conjuratoribus. Idem etiam Codex a Domno Apostolico in Franciam ejusmodi judicium missum indicat. In Codice MS. S. Laurentii prope Leodium, in quo plures Hincmari tractatus descripti leguntur, habetur idem Ordo ad examen aquæ frigidæ, tametsi non iisdem plane verbis, cum hocce proœmio :
Examen aquæ frigidæ. Quando Romani propter invidiam tulerunt Domino Leoni Papæ oculos et linguam propter thesaurum S. Petri, tunc venit ad Imperatorem Karolum, ut eum adjuvaret de suis inimicis. Tunc Imperator reduxit eum Romam, et restituit eum in locum suum, et thesaurum supradictum non potuit invenire nisi per istud judicium. Quod judicium fecerunt beatus Eugenius et Leo et Imperator, ut Episcopi et abbates et Comites firmiter teneant et credant, quia probatum habuerunt illi sancti viri, quia illud invenerunt. Cum volueris hominem mittere ad examen aquæ frigidæ, apprehende illos, quos vis examinare, et duc eos ad Ecclesiam, etc.
Incipit ordo ad Judicium faciendum. Si aliquis de furto reprehensus fuerit, ipseque hoc fecisse se negaverit ; die Martis ad vesperas causa purgandi se se perducatur ad ecclesiam laneis indutus vestibus et nudis incedens pedibus ; ibique in ecclesia, videlicet usque ad diem Sabbati cum legalibus custodibus commoretur, triduanum faciens jejunium, in pane videlicet azymo puri ordei, et aqua, et sale, et cressone aquatico : mensura autem ordei sit quotidie talis, qualem apprehendere potuerint duæ manus insimul junctæ, et quantum pugillus capere poterit de cressone, et quantum salis ad hoc sufficiat. In his autem tribus diebus matutinas et missam cum horis ad dies pertinentibus audiat, et exquiratur ne aliquod maleficium super se habeat. Die vero Sabbati missam sic sacerdos incipiat.
Missa.
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum : fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Ps. Beati immaculati. Gloria.
Oratio.
Absolve, quæsumus, Domine, delicta famuli tui, ut a peccatorum suorum nexibus, quæ pro sua fragilitate contraxit, tua benignitate liberetur, et in hoc judicio, prout meruit, tua justitia præveniente, adversitatis censuram invenire
[Ordo Dunstani.]mereatur. Per Dominum, etc.Lectio libri Levitici.
In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens : Ego sum Dominus Deus vcster : non facietis furtum, non mentiemini, etc.
usque ad hæc verba :sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Levit. 19. a V'. 11. ad 15. In ordin. Dunstani ante Graduale : Item alia lectio Epistol. beati Paul. Apost. ad Ephes. cap. 4. V'. 23. ad 28.Graduale.
Propitius esto, Domine, peccatis nostris, ne quando dicant Gentes : Ubi est Deus eorum. V'. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui. Domine, libera nos.
Alleluia. V'. Deus judex justus, fortis et patiens, numquid irascetur per singulos dies ?
Lectio S. Evangelii sec. marcum.
In illo tempore : Cum egressus esset Jesus in via, procurrens quidam genuflexo ante eum dixit ei : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam, etc.
usque ad hæc verba :habebis thesaurum indeficientem in cœlo, et veni, sequere me.Marci 10. a V'. 17. ad 21.Offertorium.
Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
Secreta.
Intercessio sanctorum tuorum, Domine, misericordiæ tuæ munera nostra commendet : ut quia merita nostra non valent, eorum deprecationibus indulgentiam valeat obtinere. Per, etc.
Præfatio.
Æterne Deus, qui non solum peccata dimittis ; sed ipsos etiam justificas peccatores, et reis non tantum pœnas relaxas, sed dona largiris et præmia, cujus nos pietatem supplices exoramus ut famulum N. tuum non de præteritis judices reatibus ; sed hujus culpæ veritatem expectantibus insinues ; quatenus in hoc populus tuus præconia nominis tui efferat, et te vitæ præsentis et perpetuæ auctorem agnoscat. Per Christum Dominum nostrum.
Post orationem Dominicam, antequam dicatur : Pax Domini, dicat sacerdos hanc orationem super eum, qui aquæ judicio probandus est : Deus, de quo scriptum est, quia justus es, et rectum judicium tuum, fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, ut non de pristinis judicetur reatibus, sed in hoc, prout meruit, tua benedictione præveniente, veritatis subsequatur judicium. Amen. Et quia justus es et amator justitiæ, et a cujus vultu videtur æquitas ; fac in conspectu populi tui ut nullis malorum præstigiis veritatis tuæ fuscentur examina. Amen. Petitiones nostras, Domine, placatus intende, et culparum omnium præteritarum huic veniam clementer tribue ; et si culpabilis est de hoc furto, tua larga benedictio non ei ad suffragium, sed hujus culpæ nobis ad insinuandam veritatem proficiat. Amen. Quod ipse præstare dignetur qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Adjuratio ante perceptionem Corporis Domini.
Adjuro te N. per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et per christianitatem, quam in baptismo suscepisti, et per sanctam Trinitatem, et per sanctum Evangelium, et per sanctas Reliquias, quæ in hac ecclesia, vel in toto mundo continentur, et per illum sanctum baptismum quo sacerdos te regeneravit, ut nullo modo præsumas hoc sacrosanctum Corpus Domini accipere, neque ausus sis ad hoc sanctum altare accedere, si hoc furtum fecisti, aut consensisti, aut scis qui hoc egerit.
Si autem tacuerit et nulli hoc dixerit, vertat se sacerdos ad altare, et sumat sacrificium in semetipso. Postea vero communicet eum, qui aquæ judicio probandus est, ita dicens : Corpus Domini nostri hoc et Sanguis Christi sit tibi ad probationem hodie.
communio.
Justus Dominus et justitias dilexit ; æquitatem vidit vultus ejus.
post communionem.
Perceptis, Domine Deus noster, muneribus sacris, te suppliciter deprecamur, ut hujus participatio sacramenti et a propriis reatibus nos indesinenter expediat, et in hoc famulo tuo veritatis sententiam declaret. Per, etc.
Ita missa expleta, homo prædictus in ecclesia exuatur non solum laneis vestibus, verum etiam femoralibus, et accingatur circa renes novo panno lineo, ne pudenda ejus videantur, cooperiaturque ad horam, sive tempus, pallio vel coppa propter frigus ; et sic ad lacum aquæ cum processione et letania ducatur, donec dicatur Agnus Dei, usque Miserere nobis. Lacus autem aquæ duodecim pedes mensuratos habeat in profunditate, viginti vero circumquaque in latitudine, et usque ad summum aqua impleatur : in tertia vero parte foveæ fustes fortissimi cum cleta fortissima ponantur desuper, ad sustinendum videlicet sacerdotem aquam benedicentem, et judices desuper assistentes, et hominem intraturum in aquam, cum duobus vel tribus hominibus eum ibidem demittentibus.
incipit benedictio aquæ.
Deus judex justus, fortis, autor et amator pacis, patiens et multum misericors, qui judicas quod justum est, et rectum judicium tuum, qui respicis terram et facis eam tremere, tu Dominus omnipotens, qui per adventum filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum salvasti, per ejus passionem genus humanum redemisti ; hanc aquam benedicere et sanctificare dignare, et præsta, clementissime Pater, dominator omnipotens, ut si quis innocens de hoc furto in hanc aquam corpus suum applicare voluerit, confestim ab ista aqua in tuo nomine atque virtute sanctificata suscipiatur et salvus, præstante Domino nostro, permaneat ; et sicut filios Israel eductos de Ægypto in transitu rubri maris salvasti, et Susannam de falso crimine liberasti : sic corpus innocentis, omnipotens Deus, ab omni læsione insaniæ
(f. infamiæ) Ordo Dunstan. læsionis insanie.salvare dignare. Quod si aliquis culpabilis vel noxius de hoc furto corde tumido induratoque pectore vel superba mente reus de hoc furto in hanc aquam corpus suum apponere voluerit ; tu Deus omnipotens, tua pietate et rectissimo judicio tuo declarare et manifestare digneris ; et jube ut ab aqua hac non excipiatur ; sed videntibus famulis tuis rejiciatur, ut anima ejus per pœnitentiam salvetur : et si ille nocens vel reus per aliquod maleficium, vel per herbas, vel per causas diabolicas cor suum induraverit, et peccatum quod fecit confiteri noluerit, tua dextra, quæsumus, Domine, declarare dignetur. Per, etc.alia oratio.
Deus innocentiæ restitutor et amator, qui autor pacis es et judicas æquitatem, humilibus te rogamus precibus, ut hanc aquam ordinatam ad justitiam et examinationem cujusqumque dubietatis benedicere, et sanctificare, atque superna virtute tua perlustrare digneris : ita ut si innocens de hoc furto. unde purgatio quærenda est, in hanc aquam tua benedictione sanctificatam corpus suum immittere voluerit, tua benignissima miseratione confestim ab ista excipiatur aqua et postmodum illæsus appareat. Si autem culpabilis aut reus contempserit, et quasi temptator judicium tuum adierit ; aut per herbas, vel per quæcumque temptamenta seu molimina moleficiosa peccata sua confiteri noluerit, sed defendere inflatus per aflictorem [Ordo Dunstan. Afflatorem] malitiæ contra examen veritatis tuæ : justissime et misericordissime Domine Deus, ad hoc virtus tua, quæ omnia superat cum veritate quæ permanet in seculum seculi, declaretur, ut reus de hoc furto ab ista aqua tua virtute rejiciatur : quatenus justitiæ tuæ non dominetur iniquitas, sed veritati subdatur falsitas, et ut cæteri hoc videntes ab incredulitate sua, te miserante, liberentur. Per, etc.
Postea jurent sacramenta et accusans et defensor, quasi duellum ingressuri jurent ; et connectantur insimul manus repressi sub flexis poplitibus ad modum hominis in campum artum intrantis. Deinde vero corda quadam, quæ eum tanere queat, circa lumbos alligetur ; atque in corda ad largitudinem longioris capilli fiat nodus ; et sic in aquam suaviter, ne aquam commoveat, demittatur. Si vero usque ad nodum demersus fuerit, extrahatur ceu salvus ; sin autem, quasi reus a videntibus æstimetur.
Adsciscunt sibi Presbyteros, qui animas hominum carissime vendant, feminas nudatas aquis immergi impudicis oculis curiosi perspiciant, aut grandi se pretio redimere cogant.Apud Pertzium pag. 137. infim. Vide ibi not. Quin et in ipsa Ecclesia actitata legere est in Concilio Helenensi ann. 1065 :
Et postea per judicium aquæ frigidæ trevam Domini in Sede sanctæ Eulaliæ emendet.Præterea in Statutis Calomanni Regis Hungariæ lib. 1 :
Judicium ferri et aquæ in aliqua Ecclesia fieri indicimus, nisi in Sede Episcopi et majoribus præposituris.Vide Guillelm. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. in Append. pag. 20.
Quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur a dimittentibus secundum quandam formam baptismatis Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur, demonstretur, et tenebras ignorantiæ nostræ inluminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, etc.Idem opusc. 39 :
Aqua frigida, sicut et in baptismate, sacratur.Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14 :
Celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis matriculariis injectus est.Et cap. 16 :
Addicti sunt judicio exorcizatæ aquæ.Infra :
Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt : Corpus et sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus... ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis Letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit. Inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram docuisse aut credidisse, etc.Denique Durandus lib. 4. Ration. cap. 4. n. 10. ait, quatuor esse genera aquæ benedictæ, atque in iis primam recenset
Aquam, in qua fit judicium purgationis, quæ, inquit, in usu non est. Sed prohibitum tandem in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. PP. cap. 18. ne ullus Clericus aut Sacerdos
purgationi aquæ ferventis, vel frigidæ, seu ferri candentis, ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendat.
Tenetur accusatus se purgare per Dei judicium, scilicet per ferrum calidum, si fuerit liber homo, vel per aquam si fuerit Rusticus, secundum diversitatem conditionis hominum.His consentit Hincmarus Remensis tom. 2. pag. 543 :
Ut si præfati sui homines, quia non liberæ conditionis sunt, aut cum aqua frigida, aut cum aqua calida inde ad judicium Dei exirent, quid inde Deus ostenderet mihi sufficeret.Conventus Alsaticus anno 1051. § 6. apud Goldastum :
Plebeius autem et minoris testimonii Rusticus aquæ frigidæ se expurget judicio.
Inter quos quidam Nobilis et dives captus fuit, nomine Johannes Senex, qui cum per judicium aquæ se mundare non posset, obtulit Domino Regi quingentas libras argenti pro vita habenda. Sed quia ipse judicio aquæ perierat noluit Rex denarios illos recipere, sed præcepit eum suspendi in patibulo.Narrat præterea Conradus Abbas Urspergensis Welphonem quemdam Comitem sub Conrado II. Imp.
judicio aquæ frigidæ innocentiam suam probavisse. Id etiam firmat quod in Præpositum Parisiensem statutum supra observavimus. Vide Gervasium Dorobern. ann. 1195. pag. 1590.
Accersitis militibus qui præsidebant, illum sacratum locum precabar ut sanctum cum prædio venderent mihi. Illi vero resistebant nolentes vendere locum francum et ab omni censu liberum. Super hac re iratus perhibebam locum in alodio castri mei esse. Tandem complacuit illis judicium facere in aqua frigida. Ventum est ad horam diei : nolens hujus rei victus videri, misi meam uxorem cum meis filiis, cum episcopis et senioribus, atque cum principibus totius Vasconiæ et vicinorum comitatuum, qui in circuitu terræ istius sunt, ego remanens castro. Cum vero jam adesset hora, ut parvulus ab episcopo in aqua mergeretur, etc.
aquæ frigidæ judiciuminterdixit Ludovicus Pius Imp. in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 31. Lothar. I, cap. 55. in Capitul. Wormatiensi ann. 829. cap. 12. et in Addit. 4. Capitul. Caroli M. cap. 80. al. 115. 113 Interdixit etiam Fridericus I. Imp. in Constit. Sicul. lib. 2. tit. 31. ut et Alexander II. Rex Scotiæ in Statut. cap. 7. § 3. quia, ut quidam existimarunt, quasi rebaptizaretur, qui in nomine Domini aquis immergebatur. Sed hanc rationem improbat Hincmarus Remensis de Divortio Loth. et Opusc. 39. licet non modo aliam non afferat, sed et ipse fateatur, haud uno loco, hanc judicii speciem baptismum repræsentare. Tandem ut cæteras vulgares purgationes, hancce proscripsit Ecclesia, vel certe non admisit, ut constat ex libr. 5. Decretal. tit. 34. cap. 8.
Gerberga... tanquam venefica, aquis præfocata est.Nithardus lib. 1. ann. 835. de eadem :
Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi præcepit.Adeo ut jam olim maleficæ immersione examinarisolerent.
Compendiosa certisque modis astricta defensio Probæ, ut loquuntur, aquæ frigidæ, qua in examinatione maleficarum plerique judices hodie utuntur.Alterum vero adversus ejusdem examinis usum scripsit ann. 1585. Hermannus Neuvalds.
Enim vero in modum subituræ judicium aquæ, ligata, ab altissimo ponte Castri Salvaterra nomine projecta est in profundum torrentem... Illa vero super undas profundissimi torrentis miseratione Domini, plusquam ter posset arcus jacere sine mersione delata, consedit arenis, unde sui cum gaudio reportaverunt ad propria.Hisce fere similia habet Gregorius Turonensis lib. 1. Miraculor. cap. 69. et 70.
Ipsam Helenam Constantini imperatoris matrem(esse)omnipotens Trinitas Deus... suis dignatus ostendere famulis supplicatus, triduano jejunio, et consultus vulgari suo judicio aquæ.