« »
 
[]« Arapennis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 351b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARAPENNIS
ARAPENNIS, Arepennis, Aripennis, Aripennus, Arpennis, Arpentum, Agripennus, etc. Voces unius ejusdemque significationis, quarum quædam veteribus Scriptoribus etiam notæ ; mensura, qua finitores et agrimensores agros metiuntur, quam cum jugero vel jurnali, vulgo confundimus. Vide Forcellin. in voce Arepennis et Burmannum ad Antholog. latin. vol. 2. pag. 659.
Arapennis. Vetus auctor de Limitibus agrorum pag. 311 :
Arapennis, quem semijugerum dicunt, id est, quod et Actus major, habens undique versum pedes 210. perticas vero 12.
Alius pag. 297 :
Actus quadratus undique finitur pedibus 210. hunc Betici Arapennem dicunt, etc.
Arepennis, apud Columellam lib. 5. cap. 1.
Aripennis. Glossa MS. ad Caii Institut. in Cod. Bibl. Regiæ 1197 : Jugerum in longitudine pedes 240. in latitudine 220. Aripennis est semijugerum in longitudine pedum 120. in latitudine 170. duo Aripennes jugerum faciunt, qui est centuria. Occurrit apud Festum et in Notis Tyronis : præterea apud Gregor. Turonens. lib. 1. Hist. cap. 6. in Legib. Wisigoth. lib. 8. tit. 4. § 25. lib. 10. tit. 10. § 14. et apud alios, a nobis mox laudandos.
Aripennus, apud Joannem VIII. PP. Ep. 122.
Aripendium Vineæ, in Tabulario Conchensi in Ruthenis ch. 159. 161. et alibi non semel.
P. Carpentier, 1766.
Aripendus. Testam. Hugon. episc. Tolos. ann. circ. 960. inter Probat. tom. 2. Hist. Occid. col. 106 :
Ipse casalis.... remaneat Bernardo filio Grimaldi, exceptos illos quatuor Aripendos, quos tenet Bernardus dispensator.
Arpennis, in Decretione Chlotarii Reg. § 13. et apud Reginon. in Chronic. pag. 19.
Agripennus. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 20 :
Notum, etc. domnum Germundum fratrem nostrum 30. Agripennos emisse, etc.
Ch. 66 :
Dat similiter alios duos Agripennos vinearum.
Chart. 55 :
Habebat vineæ Agripennum unum alodialiter immunem.
Adde Chartam 343. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniæ in Biblioth. Clun. pag. 542 :
Vicum Ecclesiæ etiam supramemoratæ adjacentem cum decem prati Agripennis.
Adde pag. 545.
Agripenna. Ordericus Vitalis lib. 5 : []
Et duas vinearum Agripennas.... dedit.
Adde pag. 587. 777.
Agripennis, apud eumdem Ordericum Vital. lib. 5. pag. 591.
Agripennii Agri apud Papiam, illi dicuntur, qui non in toto quadrati, sed in longo sunt.
Agripennales et Agripedales perticæ. in Chr. Besuensi, pag. 525. quæ alibi Arpennales dicuntur. Charta ann. 877. in Tabulario S. Benigni apud Perardum pag. 155 :
De alio vero fronte strada publica pergit, et habet in longum perticas Agripedales 36. et per transversum perticam unam, etc.
Adde pag. 156. 159. Vide Pertica.
Arpentum. Lex Bajuv. tit. 1. cap. 14. § 2. Pratum Arpento uno claudere, etc. Charta Caroli Crassi Imp. tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 185 :
Colonicam unam... cum sex Arpentis ex vinea.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1255. ex Tabul. commendariæ Trecens. :
Duo mille et 500. arpenta nemoris... mensurata ad Arpenta Trecensia, quæ continent sex percas de grosso et tringinta de longo.
Arpentum regale,
in Ch. ann. 1317. ex Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 311.
Non una autem eademque est aripennis in Gallia nostra mensura : Nam Arpennis Parisiensis constat 100. perticis, pertica vero 22. pedibus, quæ in quadratum redactæ, dant 220. pedes, hoc est, 10. perticas pro latere jugeri quadrati, quod 48,400. pedibus quadratis constat : quapropter nostrum arpentum Romano jugero majus est, quod pedes 28,800. complectebatur. Pertica Parisiensis 18. pedibus solum constat. Mirum hac in re deceptum fuisse virum prudentissimum.
Arpennis Nivernensis constat 4. quarteriis, seu quartis, quarteriæ 10. tesis, (toises) tesæ 6. pedibus, pes 12. pollicibus. Consuet. Nivernens. cap. 37 art. 23.
Arpennis Perticensis
constat 100. perticis, pertica 24. pedibus, pes 13. pollicibus. Consuet. Pertic. art. 39.
Arpennis Dunensis constat 100. perticis, pertica 20. pedibus. Consuet. Dunens. art. 51.
Arpennis de Marchesnoir, 100. chordis, chorda 22. pedibus. Ibid.
Arpennis Picta vensis continet 80. passus in latera singula. Consuet. Pictav. art. 197.
Arpennis Comitatus Marchiæ, idem continet quod sexterata. Consuet. March. art. 426.
Arpennis Montargensis, continet 100. chordas, chorda 20. pedes, pes 12. pollices. Consuet. Montarg. cap. 22. art. 22.
Arpennis Glaromontensis in Bellovacis constat 100. virgis, virga 26. pedibus. In quibusdam locis constat tantum 72. virgis. Consuet. Claromont. art. 241.
Arpennis, seu Jornale apud Armoricos constat 20. chordis in longitudinem, et 4. in latitudinem extensis, chorda vero 24. pedibus regiis. Consuet Brit. art. 263.
Arpennis silvæ, in Ducatu Burgundiæ, constat 440. perticis ; Jurnale terræ, vineæ aut prati 360. perticis.
P. Carpentier, 1766.
Arpennis Pampilonensis. Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 643 :
Item quod dicta arpenta perticentur ad mensuram, ad quam dicta villa de Pampilona fuit in fundatione dictæ villæ perticata ; quæ pertica continet decem palmos ad mensuram Ruthenensem, et arpentum continet xxxij perticas in latitudine et in longitudine lxiiij.
Arpennis interdum pro territorii finibus, [] districtu, seu banleuca sumitur. Tabular. S. Germani Paris. :
Vicarii de Pirodio infra Arpennos villæ nullam habent viariam, neque aliquid ibi accipiunt, etc.
Occurrit ibi pluries.
Recte porro observat Spelmannus, posterioribus sæculis vocem Aripennis non alias fore usitatam reperiri, quam in vinearum aut pratorum mensurationibus, quod quidem verum esse firmabunt loci aliquot ex Scriptoribus et Chartis desumpti, quos hic describere operæ pretium videtur. Testamentum S. Cæsarii Arelatensis Episcopi :
Plus minus centum Aripennes vineæ, et trecentorum modiorum campos reservavimus.
Infra :
De vetere vinea vix 30. Aripennes contulimus.
Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 29 :
Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per Aripenne redderet.
Hariulfus lib. 3. cap. 7. pag. 495 :
De terra setici sex, et de vinea Aripennes octo.
Charta Caroli Crassi mox laudata :
Colonicam unam.... cum sex Arpentis ex vinea.
Ita etiam passim in Domesdei, quem laudat idem Spelmannus, in Tabulario Vindocinensi, uti constat ex Chartis, quas descripsimus, in Charta Odonis Regis apud Beslium in Ducibus Aquit. pag. 210. et Rangenfredi Episcopi Carnotens. apud Duchesnium in Histor. Monmorenc. pag. 6. Adde Probat. Hist. Castrovil. pag. 5.
Jam vero de vocis etymo, vetus auctor de Limitibus pag. 297. Arapennem ab arando dictum scribit, a quo hauserunt Isidorus lib. 15. Origin. cap. 15. Papias, Ugutio et alii.
Columella lib. 5. cap. 1. vocem Gallicam esse ait, Josephus Scaliger, et Salmasius ad Solinum volunt Aripennem dictum quasi arvipendem, quia arvipendio, id est, funiculo, agros olim metiebantur. Gloss. Lat. Græc. Arvipendium, σχοἶνος γεωμετριϰός. Nec obstat, inquit Salmasius, quod verbum, pendere, de ponderibus tantum accipiatur, cum et certum agri modum libram dixerint etiam veteres, ut auctor est Hygenus. Charta Gosleni Episcopi Carnotensis anni 1155. in Tabulario N. D. de Josaphat :
Arvi pennum ad hortum faciendum.