« »
 
[]« 4 arca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 357c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCA04
4. ARCA, Fiscus, thesaurus publicus, non semel in Inscriptionibus, Arca Pop. Rom. apud Grut. 1033. 8. Arca publica, 386. 4. Judex arcæ Galliarum 455. 10.
Arca vicarianæ sedis
, apud Senatorem lib. 2. Epist. 24. Vita Ludovici Pii ann. 814 :
Ut singulis annis septem millia solidorum auri Arcæ publicæ inferet. In Arca publica functionem exsolvere,
in Lege Wisig. lib. 5. tit. 14. § 19.
Arcæ Ecclesiarum, quibus olim præfecti erant Diaconi. Paulinus lib. 4. de Vita S. Martini :
Protinus astanti Diacono, quem more priorum
Antistes sanctæ custodem legerat Arcæ.
Inde Arcarii, Arcarum Ecclesiæ custodes, de quibus infra. Vide Aricula 1.
Arca Pecuniæ, apud Anastas. in S. Stephano. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Arca Monetæ, Jurisdictio quæ de re monetaria judicat, Gall. Cour des monnoies. Charta Henr. I. reg. Angl. circ. 1108. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 157 :
Omnia autem placita,... exceptis solummodo placitis de expeditione mea, et bello, si ortum fuerit, de placito monetæ, quod quidem in abbatis curia judicabitur, sed apud Arcam monetæ terminabitur.
P. Carpentier, 1766.
Archa, Oblationes, quæ in arca, Gall. Tronc, immittuntur. Charta apud Cencium inter Census eccl. Rom. :
In die Jovis sancti et die Veneris, si episcopus S. Rufinæ recipit jus, quod consuevit habere, videlicet Archam et altare, ex quo pulsatur ad matutinum usque dum finitur officium, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Archa Pietatis, Arca da piedade, Lusitanis olim Arca in quam immittebantur oblationes, quibus redimendi erant captivi. Vide S. Rosa Elucidarii Suppl. pag. 10.
P. Carpentier, 1766.
Arca inter insignia ecclesiarum collegialium, ut et communiarum jura, recensetur. Bulla Sixti PP. IV. ann. 1483. inter Instr. tom. 2. Hist. Meld. pag. 263 :
In collegiatam ecclesiam cum Archa, sigillo et aliis collegialibus insigniis... erigimus.
Libert. villæ de Sarlato ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 339 :
Super jurisdictione, Archa consulatu et domo [] communi de Sarlato, etc.
Occurrit passim. Vide in Campana 2.