« »
 
[]« 7 arca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 358a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCA07
7. ARCA, Pars corporis, quam thoracem appellamus. sic dicta, ut videtur, quod in ea intestina omnia recondantur, tanquam in arca. Domus stomachi, Commodiano instr. 76. Papias : Thorax a Græcis dicitur pars anterior trunci a collo usque ad stomachum, quam nos Arcam dicimus, quod sit ibi arcanum. Unde legendum videtur arca, pro Orca, apud Constantinum African. lib. 2. Commun. locor. Medic. cap. 6. cujus lemma est,
de spatula, furcula, vel Orca
. Nam, ut ait idem Auctor, furcula est, ubi spatiositas est pectoris. Sic Arcam, pro pectore usurpat Fortunatus in Præfat. ad libros de Vita S. Martini :
Nam celsum meritis Martinum ad sidera notum,
  Cum sint vota mihi, non valet Arca loqui.
Id est, pectus. Et lib. 1. de Vita ejusdem Sancti, ubi mortuum ab eodem resuscitatum describit :
Incubuit super exanimis pallentia membra,
Et premit Arca sacri, ne hunc deprimat arca sepulcri.
Et lib. 3 :
Quæ facies, oculi, gena, pes, Arca, figura.
lib. 4. Poëm. 11. Arca pectoris, lib. 7. Poëm. 8. lib. 8. Poëm. 5. de Deipara :
Infra Arcam abscondens fulgida luna jubar.
Nos etiam Galli usitato loquendi modo. hanc corporis sentinam, Coffre, vocamus. Catholicon Armoricum : Coff, Gall. Ventre, Lat. Venter. Ita Anglis chest, est non modo arca, cista, capsa, sed etiam pectus. Vide Capsum. Lusitanis olim eodem sensu Arcabouço et Arcaboiço. Vide S. Rosa de Viterbo Elucid. tom. 1. pag. 134.