3. CAPSUM,
Capsus. Isidorus lib. 20. Orig. cap. 12 :
Capsus, carruca
undique contecta, quasi capsa.
Papiæ
Capsus, est genus vehiculi. Gloss.
Saxon. Ælfrici :
Capsus
, betogan cræt ; ubi cræt est currus. Glossar. S.
Benedicti cap. de Agricult. :
Capsum, πλινθίον.
Est autem
πλινθίον,
laterculus, quadrata figura, qua ferme sunt currus tecti. Sed apud Vitruvium lib. 10. cap.
14.
Capsum rhedæ, dicitur ea rhedæ pars, ubi qui vectantur, sedent. Vide Salmasium
ad Hist. Aug.
◊ Jam vero quid sit
Capsum, et
Cassum Ecclesiæ,
non omnino promptum est ex præallatis assequi. Gregorius Turonens. cap. 14. totam ædis
sacræ longitudinem, quæ 155. pedum fuit, in duas partes dividit, in
Altare,
scilicet, et
Capsum : atque ex 52. fenestris, quas ædi adsignat, ait in
Altari exstitisse 32. in
Capso 20.
ex ostiis 8. tres
in Altario fuisse, in
Capso quinque. Ex quibus confici videretur
Capsum
appellasse eam ædis sacræ partem, quam
Navim dicimus, quæ videtur esse sententia
Sirmondi ad Sidonii carmen 16. et Henr. Valesii ad Sozomen. lib. 9. cap. 2. atque etiam Mabillonii de Liturgia Gallicana pag. 69. ubi
observat in Actis Martyrum Africanorum dici
Capsam navis ad designandam imam veræ
navis partem. nisi capsum minoris esset longitudinis, quam
altare, seu pars ædis, in qua altare statui solet, quod a forma ædium sacrarum, si
non veteri, saltem hodierna abhorret. Tametsi non diffitear, interdum navim Ecclesiæ, ac
Monachorum præsertim, etiam longe breviorem fuisse : ut in æde sacra Abbatiæ S. Dionysii
ad Lutetiam advertere est, ut alias præteream ædes sacras Monachicas veteris structuræ ;
unde si ea pars secundum Sirmondi et Valesii necnon
Mabillonii sententiam
Capsum appellatur, a Gregorio Turonensi
inde forte dicta fuerit, quod rhedæ undique tectæ instar quadrata vel oblonga tecta
fuerit, eadem, qua
Navis dicta est ratione, uti in hac voce docemus. Nam
Capsum,
Rhedam tectam dici mox observavimus. Sane fuit cum existimarem, aliud fuisse capsum
quam navim Ecclesiæ, et apud Gregorium
Capsum intelligi debere de ea ædis parte,
quæ retro altare est, et editior olim erat, quam
Capitium appellatam fuisse
diximus. Id videtur innuere idem Gregorius cap. 16. ubi ait, Ecclesiam, de qua loquitur,
habuisse
in altum infra Capsum usque Cameram pedes 50. Quippe ædis altitudinem
infra Capsum mensus est, quæ in Capso, quod a terra editius exstitisse diximus,
minor fuisset. Proinde
Capsum ex
Capitium formatum mihi persuasum erat, ut
et altaris vocabulo Gregorium reliquam ædem sacram intellexisse. Postmodum pars illa in
qua altare est,
Capsum etiam et
Capitium appellata est ; præsertim in
Ecclesiis, in quibus Capitium editius non erat. Sed et
Caput Ecclesiæ interdum ea
pars appellatur. Helgaudus in Roberto Rege pag. 73 :
Ad Caput S. Aniani
unum
(altare.) Infra :
Caput autem ipsius Monasterii fecit miro opere in
similitudinem Monasterii S. Mariæ, etc.
Petrus Cellensis lib. 9. Epist. 5 :
Caput Monasterii nostri (Ecclesiæ)
renovare aggredior.
Chronicon S. Benigni :
Altare S. Mariæ in hoc loco constitutum, quod Caput Ecclesiæ
dicebatur ab antiquis.
In Chronico brevi S. Dionysii ann. 1143 :
Dedicatio partis Capitalis Ecclesiæ.
Vide
Capitium
2.