![[]](img/image.png)
ARCHICANTOREcclesiæ Romanæ, Primicerius scholæ Cantorum. Beda lib. 1. de Monast. Wiremuthensi
cap. 6 :
Adeo ut ipse Apostolicus ad profectum Monasterii hujus, quod illud nuper fundasse gaudebat, Joannem illi Abbatem, atque Archicantorem Romanæ Ecclesiæ,... in Britanniam Roma deducendum præstaret.Adde Florentium Wigorniensem pag. 564.
Archicantor Ecclesiæ S.
Petri Romæ, apud Henricum Huntundinensem lib. 4. Hist. pag. 335.